| 1 | ATTVSIA LVCANA SABINA VXOR. Hactenus ut caros, ita iusto funere fletos functa piis cecinit nenia nostra modis. |
| 2 | nunc, dolor atque cruces nec contrectabile fulmen, coniugis ereptae mors memoranda mihi. |
| 3 | nobilis a proavis et origine clara senatus, moribus usque bonis clara Sabina magis, te iuvenis primis luxi deceptus in annis perque novem caelebs te fleo olympiadas. |
| 4 | nec licet obductum senio sopire dolorem: semper crudescit nam mihi poena recens. |
| 5 | admittunt alii solacia temporis aegri: haec graviora facit vulnera longa dies, torqueo deceptos ego vita caelibe canos, quoque magis solus, hoc mage maestus ago. |
| 6 | volnus alit, quod muta domus silet et torus alget, quod mala non cuiquam, non bona participo. |
| 7 | maereo, si coniunx alii bona, maereo contra, si mala: ad exemplum tu mihi semper ades. |
| 8 | tu mihi crux ab utraque venis, sive est mala, quod tu dissimilis fueris, seu bona, quod similis. |
| 9 | non ego opes cassas et inania gaudia plango, sed iuvenis iuveni quod mihi rapta viro: laeta, pudica, gravis, genus inclita et inclita forma, et dolor atque decus coniugis Ausonii. |
| 10 | quae modo septenos quater inpletura Decembres, liquisti natos, pignera nostra, duos. |
| 11 | illa favore dei, sicut tua vota fuerunt, florent, optatis accumulata bonis. |
| 12 | et precor, ut vigeant tandemque superstite utroque nuntiet hoc cineri nostra favilla tuo. |