monumenta.ch > Ausonius > 7.
Ausonius, Opuscula, XV. PARENTALIA., , 6. <<<     >>> 8.

Ausonius, Opuscula, XV. PARENTALIA., 7.

1 AEMILIA CORINTHIA MAVRA AVIA.
Aemiliam nunc fare aviam, pia cura nepotis,
coniunx praedicto quae fuit Arborio.
2 nomen huic ioculare datum: cute fusca quod olim
aequales inter Maura vocata fuit.
3 sed non atra animo, qui clarior esset olore
et non calcata qui nive candidior.
4 haec non deliciis ignoscere prompta pudendis
ad perpendiculum seque suosque habuit.
5 haec me praereptum cunis et ab ubere matris
blanda sub austeris inbuit imperiis.
6 tranquillos aviae cineres praestate quieti
aeternum manes, si pia verba loquor.
Ausonius HOME