| 1 | AEMILIVS MAGNVS ARBORIVS AVVNCVLVS. Culta mihi est pietas patre primum et matre vocatis: diceris (id re fit) tertius Arborius. |
| 2 | quem primum memorare nefas mihi patre secundo. |
| 3 | rursum non primum ponere paene nefas. |
| 4 | temperies adhibenda . . . . . . . . . . . . ante alios, quamquam patre secundus erit. |
| 5 | tu frater genetricis et unanimis genitori et mihi, quoi fueris quod pater et genetrix. |
| 6 | qui me lactantem puerum iuvenemque virumque artibus ornasti, quas didicisse iuvat. |
| 7 | te sibi Palladiae antetulit toga docta Tolosae, te Narbonensis Gallia praeposuit, ornasti cuius Latio sermone tribunal et fora Hiberorum quaeque Novem populis. |
| 8 | hinc tenus Europam fama crescente perito Constantinopolis rhetore te viguit. |
| 9 | tu per mille modos, per mille oracula fandi doctus, facundus, tu celer atque memor. |
| 10 | tu, postquam primis placui tibi traditus annis, dixisti nato me satis esse tibi. |
| 11 | me tibi, me patribus darum decus esse professus dictasti fatis verba notanda meis. |
| 12 | ergo vale Elysiam sortitus, avuncule, sedem: haec tibi de musis carmina libo tuis. |