| 1 | IVLIVS AVSONIVS PATER. Primus in his pater Ausonius, quem ponere primum, etsi cunctetur filius, ordo iubet. |
| 2 | cura dei, placidae functus quod honore senectae undecies binas vixit olympiadas. |
| 3 | omnia quae voluit qui prospera vidit, eidem, optavit quidquid, contigit ut voluit: non quia fatorum nimia indulgentia, sed quod tam moderata illi vota fuere viro. |
| 4 | quem sua contendit septem sapientibus aetas, quorum doctrinam moribus excoluit, viveret ut potius quam diceret arte sophorum, quamquam et facundo non rudis ingenio. |
| 5 | praeditus et vitas hominum ratione medendi porrigere et fatis amplificare moras. |
| 6 | inde et perfuncto manet haec reverentia vitae, aetas nostra illi quod dedit hunc titulum: ut nullum Ausonius, quem sectaretur, habebat, sic nullum, qui se nunc imitetur, habet. |