| 1 | PRAEFATIO. Cum de palatio post multos annos honoratissimus quippe iam consul redisset ad (V) patriam, villulam quam pater liquerat introgressus his versibus lusit Luciliano stilo. |
| 2 | 2. Salve, herediolum, maiorum regna meorum, quod proavus, quod avus, quod pater excoluit, quod mihi iam senior properata morte reliquit: eheu nolueram tam cito posse frui! iusta quidem series patri succedere, verum esse simul dominos gratior ordo piis. |
| 3 | nunc labor et cura mea sunt: sola ante voluptas partibus in nostris, cetera patris erant. |
| 4 | parvum herediolum, fateor: set nulla fuit res parva umquam aequanimis, adde etiam unanimis. |
| 5 | ex animo rem stare aequum puto, non animum ex re. |
| 6 | cuncta cupit Croesus, Diogenes nihilum. |
| 7 | spargit Aristippus mediis in Syrtibus aurum: aurea non satis est Lydia tota Midae. |
| 8 | cui nullus finis cupiendi, est nullus habendi. |
| 9 | cui nullus finis cupiendi, est nullus habendi. |
| 10 | ille opibus modus est, quem statuas animo. |
| 11 | verum ager iste meus quantus sit, nosce: etiam me noveris et noris te quoque, si potis es. |
| 12 | quamquam difficile est se noscere: Γνῶϑι σεαυτὸν quam propere legimus, tam cito neclegimus. |
| 13 | agri bis centum colo iugera, vinea centum iugeribus colitur prataque dimidio. |
| 14 | silva supra duplum, quam prata et vinea et arvum. |
| 15 | cultor agri nobis nec superest nec abest. |
| 16 | fons propter puteusque brevis, tum purus et amnis: naviger hic refluus me vehit ac revehit. |
| 17 | conduntur fructus geminum mihi semper in annum. |
| 18 | cui non longa penus, huic quoque prompta fames. |
| 19 | haec mihi nec procul urbe sita est nec prorsus ad urbem, ne patiar turbas utque bonis potiar. |
| 20 | et quotiens mutare locum fastidia cogunt, transeo et alternis rure vel urbe fruor. |