| 1 | PRAEFATIO. Pos deum semper patrem colui secundamque reverentiam genitori meo debui. |
| 2 | sequitur ergo hanc summi dei venerationem epicedion patris mei. |
| 3 | titulus a Graecis auctoribus, defunctorum honori dicatus, non ambitiosus, sed religiosus. |
| 4 | quem commendo lectori meo, sive is filius est seu pater sive utrumque. |
| 5 | neque ut laudet exigo, set ut amet postulo: neque vero nunc patrem meum laudo, quod ille non eget et ego functum oblectatione viventium onerare non debeo. |
| 6 | neque dico nisi quod agnoscunt, qui parti aetatis eius interfuerunt. falsum me autem morte [eius] obita dicere et verum tacere eiusdem piaculi existimo. |
| 7 | imagini ipsius hi versus subscripti sunt neque minus in opusculorum meorum seriem relati. |
| 8 | alia omnia mea displicent mihi, hoc relegisse amo. |
| 9 | Nomen ego Ausonius, non ultimus arte medendi et, mea si nosses tempora, primus eram. |
| 10 | vicinas urbes colui patriaque domoque, Vasates patria, sed lare Burdigalam. |
| 11 | curia me duplex et uterque senatus habebat muneris exsortem, nomine participem. |
| 12 | non opulens nec egens, parcus sine sordibus egi: victum habitum mores semper eadem habui. |
| 13 | sermone inpromptus Latio, verum Attica lingua suffecit culti vocibus eloquii. |
| 14 | optuli opem cunctis poscentibus artis inemptae officiumque meum cum pietate fuit. |
| 15 | iudicium de me studui praestare bonorum: ipse mihi numquam, iudice me, placui. |
| 16 | officia in multos diverso debita cultu personis meritis tempore distribui. |
| 17 | litibus abstinui: non auxi, non minui rem: indice me nullus, set neque teste perit. |
| 18 | invidi numquam: cupere atque ambire refugi : iurare aut falsum dicere par habui. |
| 19 | factio me sibi non, non coniuratio iunxit: sincero colui foedere amicitias. |
| 20 | felicem scivi, non qui quod vellet haberet, set qui per fatum non data non cuperet. |
| 21 | non occursator, non garrulus, obvia cernens, valvis et velo condita non adii. |
| 22 | famam, quae posset vitam lacerare bonorum, non finxi et, veram si scieram, tacui. |
| 23 | ira procul, spes vana procul, procul anxia cura inque bonis hominum gaudia falsa procul. |
| 24 | vitati coetus eiuratique tumultus et semper fictae principum amicitiae. |
| 25 | deliquisse nihil numquam laudem esse putavi atque bonos mores legibus antetuli. |
| 26 | irasci promptus properavi condere motum atque mihi poenas pro levitate dedi. |
| 27 | coniugium per lustra novem sine crimine, concors unum habui: natos quattuor edidimus. |
| 28 | prima obiit lactans: at qui fuit ultimus aevi, pubertate rudi non rudis interiit. |
| 29 | maximus ad summum columen pervenit honorum, praefectus Gallis et Libyae et Latio, tranquillus, Clemens, oculis, voce, ore serenus, in genitore suo mente animoque pater. |
| 30 | huius ego et natum et generum pro consule vidi: consul ut ipse foret, spes mihi certa fuit. |
| 31 | matronale decus possedit filia, cuius egregia et nuptae laus erat et viduae. |
| 32 | quae nati generique et progeneri simul omnium multiplici inlustres vidit honore domos. |
| 33 | ipse nec affectans nec detrectator honorum praefectus magni nuncupor Illyrici. |
| 34 | haec me fortunae larga indulgentia suasit numine adorato vitae obitum petere, ne fortunatae spatium inviolabile vitae fatali morsu stringeret ulla dies, optinui auditaeque preces: spem vota timorem sopitus placido fine relinquo aliis. |
| 35 | inter maerentes, sed non ego maestus, amicos dispositis iacui funeris arbitriis. |
| 36 | nonaginta annos baculo sine, corpore toto exegi, cunctis integer officiis. |
| 37 | haec quicumque leges, non aspernabere fari: talis vita tibi, qualia vota mihi. |