monumenta.ch > Iustinus > 32 > IDYLLIUM IX. Item precatio kalendis Ianuariis. > VI PRECATIO AVSONII CONSVLIS DESIGNATI PRIDIE KAL. IAN. FASCIBVS SVMPTIS. > VIIII VERSVS PASCHALES †PROCO DICTI. > pridie kalendas Ianuarii fascibus sumptis. > IDYLLIUM V. Genethliacon ad eumdem Ausonium nepotem. > I. - EPITAPHIUM HILTIBRATI EPISCOPI. > VIII GRATIARVM ACTIO DICTA DOMINO GRATIANO AVGVSTO.
Ausonius, Opuscula, VII ITEM PRECATIO KAL. IANVARIIS. <<<     >>> VIIII VERSVS PASCHALES †PROCO DICTI.

Ausonius, Opuscula, VIII GRATIARVM ACTIO DICTA DOMINO GRATIANO AVGVSTO.

1 I. 1. Ago tibi gratias, imperator Auguste: si possem, etiam referrem.
2 sed nec tua 419
fortuna desiderat remunerandi vicem nec nostra suggerit restituendi facultatem.
3 priva
torum ista copia est inter se esse munificos: tua beneficia ut maiestate praecellunt,
ita mutuum non reposcunt. 2. quod solum igitur nostrae opis est, gratias ago: verum
ita, ut apud deum fieri amat, sentiendo copiosius quam loquendo: atque non in
sacrario modo imperialis oraculi, qui locus horrore tranquillo et pavore venerabili raro
eundem animum praestat et vultum, sed usqueqnaque gratias ago, turn tacens, turn
loquens, turn in coetu hominum, turn ipse mecum, et cum voce patui, et cum
meditatione secessi, omni loco actu habitu et tempore.
4 nec mirum, si ego terminum non
statuo tam grata profitendi, cum tu finem facere nescias honorandi. 3. quis enim locus
est aut dies, qui non me huius aut similis gratulationis admoneat? admoneat autem?
o inertiam significationis ignavae! quis, inquam, locus est, qui non beneficiis tuis
agitet et inflammet? nullus, inquam, imperator Auguste, quin admirandam speciem
tuae venerationis incutiat: non palatium, quod tu, cum terribile acceperis, amabile
praestitisti, non forum et basilicae olim negotiis plena, nunc votis pro tua salute
susceptis (nam de sua cui non te imperante securitas?), non curia, honorificis modo laeta
decretis, olim sollicitis maesta querimoniis, non publicum, in quo occursus gaudentium
plurimorum neminem patitur solum gratulari, non domus commune secretum. 4. lectus
ipse ad quietem datus beneficiorum tuorum reputatione tranquillior: somnus abolitor
omnium imagines tuas offert.
5 ista autem sedes honoris, sella curulis, gloriosa pompis
imperialis officii, in cuius me fastigio ex qua mediocritate posuisti, quotiens a me
cogitatur, vincor magnitudine et redigor ad silentium, non oneratus beneficiis, sed
oppressus.
6 ades enim locis omnibus, 5. nec iam miramur licentiam poetarum, qui
omnia deo plena dixerunt.
7 spem superas, cupienda praevenis, vota praecurris,
quaeque animi nostri celeritas divini instar affectat, beneficiis praeeuntibus anteceditur:
praestare tibi est quam nobis optare velocius.
8 II. 6. Ago igitur gratias, optime imperator, ac si quis hunc sermonem meum isdem
verbis tam saepe repetitum inopiae loquentis assignat, experiatur hoc idem prosequi,
sed nihil poterit proferre facundius. 7. aguntur enim gratiae non propter maiestatis
ambitum neque sine argumentis imperatori fortissimo: testis est uno pacatus in anno et
Danuvii limes et Rheni: liberalissimo: ostentat hoc dives exercitus: indulgentissimo:
docet securitas erroris humani: consultissimo: probat hoc tali principe Oriens
ordinatus: piissimo: huius vero laudis locupletissimum testimonium est pater divinis
honoribus consecratus, instar filii ad imperium frater adscitus, a contumelia belli patruus
vindicatus, ad praefecturae collegium filius cum patre coniunctus, ad consulatum
praeceptor evectus. 8. possum ire per omnes appellationes tuas, quas olim virtus dedit,
quas proxime fortuna concessit, quas adhuc indulgentia divina meditatur, vocare
Germanicum deditione gentilium, Alamannicum traductione captorum, vincendo et
ignoscendo Sarmaticum, 9. conectere omnia merita virtutis et cognomina felicitatis: sed
alia est ista materia et suo parata secreto, cum placuerit signanter et breviter omnia
quae novimus indicare neque persequi, ut qui terrarum orbem unius tabulae ambitu
circumscribunt aliquanto detrimento magnitudinis, nullo dispendio veritatis. 10. nunc
autem.
9 quod diei huius proprium, de consulatu gratias agam.
10 sed procurrunt et aliae
dignitates atque in vocem gratulationis erumpunt ac se prius debere profitentur. 11. tot
gradus nomine comitis propter tua incrementa congesti: ex tuo merito te ac patre
principibus quaestura communis et tui tantum praefectura beneficii, quae et ipsa non
vult vice simplici gratulari, liberalius divisa quam iuncta, cum teneamus duo integrum,
neuter desiderat separatum.
11 III. 12. Sed illa, ut paulo ante promisi, habebunt sui muneris peculiare secretum:
consulatus hic meus orat atque obsecrat, ut obnoxiam tibi uni sinas fieri eius
dignitatem, quem omnibus praetulisti.
12 quot quidem et ipse sibi invenit gradus! 13. cum
clarissimo viro collega meo honore coniunctus, nuncupatione praelatus consul ego,
imperator Auguste, munere tuo non passus saepta neque campum, non suffragia, non
puncta, non loculos, qui non prensaverim manus nec salutantium confusus occursu aut
sua amicis nomina non reddiderim aut aliena imposuerim: qui tribus non circumivi,
centurias non adulavi, vocatis classibus non intremui, nihil cum sequestre deposui.
13 cum distributore nil pepigi.
14 Romanus populus, Martius campus, equester ordo, rostra,
ovilia, senatus, curia, unus mihi omnia Gratianus. 14. iure meo, Auguste maxime,
adfirmare possum, incolumi omnium gratia, qui ad hunc honorem diversa umquam
virtute venerunt venturique sunt (suus enim cuique animus, suum meritum sibique
mens conscia est), iure, inquam, meo adfirmare possum me mihi videri a ceteris esse
secretum. 15. sunt quos votorum excruciat inanitas: non optavi.
15 quos exercet
ambitus: non petivi.
16 qui assiduitate exprimunt: non coegi.
17 qui offeruntur occasione: non
affui.
18 quos iuvat opulentia: obstat temporum disciplina: non emi: nec possum
continentiam iactare: non habui.
19 unum praestare temptavi, et hoc ipsum quasi meum
vindicare non possum: in tua enim positum est opinione, si merui.
20 IIII. 16. Fecisti autem et facies alios quoque consules, piissime Gratiane, sed non
et causa pari, viros gloriae militaris (habent enim tecum ut semper laboris ita
dignitatis plerumque consortium, virtutis quam honoris antiquiore collegio), viros nobilitatis
antiquae (dantur enim multa nominibus et est stemma pro merito), viros fide inclitos
et officiis probatos, quorum me etiamsi non secerno numero, tamen quod ad honoris
viam pertinet ratione dispertio. 17. quartum hunc gradum novi beneficii tu, Auguste,
constituis: differre tibi ipsi, quo alter ornetur, bona animi tui ad alienam referre
praestantiam eruditionemque naturae, quam deo et patri et tibi debes, ad alterius
efficaciam gratius retorquere quam verius.
21 tua haec verba sunt a te mihi scripta:
'solvere te quod debeas et adhuc debere quod solveris'.
22 o mentis aureae dictum
bratteatum, 18. o de pectore candidissimo lactei sermonis alimoniam! quisquamne
tam parcus est in ostentatione beneficii? quisquam pondus gratiae suae vim meriti
profitetur alieni? quisquam denique quod indulget, quasi ab obnoxio deferatur, pretium
mavolt vocare quam donum? 19. certent huic sententiae veteres illi et Homerici
oratores, subtilis deducta oratione Menelaus et instar profundae grandinis ductor
Ithacensius et melleo delibutus eloquio iam tertiae Nestor aetatis.
23 sed neque ille
concinnius eloquetur, qui se Laconica brevitate collegit, nec ille contortius, qui cum
sensibus verba glomeravit, nec iste dulcius, cuius lenis oratio mulcendo potius quam
extorquendo persuasit. 20. solvere te dicis quod debeas et debiturum esse, cum
solveris.
24 Auguste iuvenis, caeli tibi et humani generis rector hoc tribuat, ut
praelatus antiquis, quos etiam elegantia sententiae istius antecessisti, vincas propria
singulorum: in Menelao regiam dignationem, in Vlixe prudentiam, in Nestore senectutem.
25 V. 21. Subiciet aliquis: 'ista equidem adeptus es, sed effare quo merito?' quid
me oneras sciscitator? rationem felicitatis nemo reddit.
26 deus et qui deo proximus
tacito munera dispertit arbitrio et beneficiorum suorum indignatus per homines stare
iudicium, mavolt de subditis dedisse miraculum. 22. 'quo', inquis, 'merito?' ego
nullum scio, nisi quod tu, piissime imperator, debere te dicis et hoc 'debere' latissime
pertinet, sive hoc eruditionis tuae faenus existimas, sive sine faenore gloriam
liberalitatis affectas, sive te pondere conceptae sponsionis exoneras, seu fidei commissum
patris exsolvis, seu magnanimitate caelesti ostentatione suppressa dei munus imitaris.
27 23. debere te dicis.
28 cui? quando? quo nomine? lege syngrapham, nomina creditorem,
accepti et expensi tabulae conferantur.
29 videbis alio summae istius transire rationem:
tibi coepit deus debere pro nobis. 24. quid autem mihi debes, gratissime imperator?
patitur enim humanitas tua, ut praeter regias virtutes privata appellatione lauderis.
30 quid tu mihi debes? et contra quid non ego tibi debeo? anne quod docui? hoc ego
possum verius retorquere, dignum me habitum, qui docerem, tot facundia
doctrinaque praestantes inclinata in me dignatione praeteritos, ut esset quem tu matura iam
aetate succinctum per omnes honorum gradus festinata bonitate proveheres, timere
ut videreris, ne in me vita deficeret, dum tibi adhuc aliquid quod deberes praestare
superesset.
31 VI. 25. Negat Cicero consularis ultra se habere quod cupiat.
32 ego autem iam
consul et senex adhuc aviditatem meam fatebor: te videre saepius in hoc magistratu,
Gratiane, desidero, ut et sex Val.
33 Corvini et septem C. Marii et cognominis tui
Augusti tredecim consulatus unus aequiperes. 26. plures tibi potest aetas tua et fortuna
praestare, verum ego in numero parcior, quia tu in munere liberalior: ipsum enim
te saepius hoc honore defraudas; ut et aliis largiaris. 27. scis enim, imperator
doctissime (rursum enim utar laude privata), scis, inquam, septem ac decem Domitiani
consulatus, quos ille invidia alios provehendi continuando conseruit, ita in eius
aviditate derisos, ut haec eum pagina fastorum suorum, immo fastidiorum fecerit
insolentem nec potuerit praestare felicem. 28. quod si principi honoris istius temperata
et quae vocatur aurea debet esse mediocritas, quid privati status hominibus, quid
aequanimis, quid iam senibus erga se oportet esse moderaminis? 29. ego quidem,
quod ad honores meos pertinet, et vota saturavi.
34 tu tamen, imperator optime, tu
piissime, tu, quem non fatigat liberalitas, nisi quando cessavit, tu, inquam,
indulgentissime Gratiane, ut ad benefaciendum subito es necopinus ingenio, adhuc aliquid,
quod hoc nomine mihi praestetur, invenies.
35 sic intellexere omnes, sic nobis ordinem
ipse fecisti, sic amicus deo es, ut a te iam impetratum sit, quod optatur, a quo et
quod nondum optamus adipiscimur.
36 VII. 30. Et rursum aliquis adiciet aut sermone libere aut cogitatione liberius.
37 'nonne olim et apud veteres multi eiusdem modi doctores fuerunt? an tu solus praeceptor
Augusti?' immo ego cum multis coniunctus officio, sed cum paucissimis secretus
exemplo. 31. nolo Constantini temporum taxare collegas: Caesares docebantur:
superiora contingam.
38 dives Seneca nec tamen consul arguetur rectius quam praedicabitur
non erudisse indolem Neronis, sed armasse saevitiam.
39 Quintilianus consularia per
Clementem omamenta sortitus honestamenta nominis potius videtur quam insignia
potestatis habuisse.
40 quo modo Titianus magister, sed gloriosus ille, municipalem
scholam apud Visontionem Lugdunumque variando non aetate equidem, sed vilitate
consenuit! 32. unica mihi [et] ainplectenda est Frontonis imitatio, quem tamen Augusti
magistrum sic consulatus ornavit, ut praefectura non cingeret.
41 sed consulatus ille cuius
modi? ordinario suffectus, bimenstri spatio interpositus, in sexta anni parte consumptus,
quaerendum ut reliquerit tantus orator, quibus consulibus gesserit consulatum. 33. ecce
aliud quod aliquis opponat: in tanti ergo te oratoris fastigium gloriosus attollis?
cui talia requirenti respondebo breviter: non ego me contendo Frontoni, sed Antonino
praefero Gratianum. 34. celebrant equidem sollemnes istos dies omnes ubique urbes,
quae sub legibus agunt, et Roma de more et Constantinopolis de imitatione et
Antiochia pro luxu et Garthago discincta et donum fluminis Alexandria, sed Treveri
principis beneficio et mox cum ipso auctore beneficii.
42 loca inter se distant, vota
consentiunt. 35. unus in ore omnium Gratianus, potestate imperator, virtute victor,
Augustus sanctitate, pontifex religione, indulgentia pater, aetate filius, pietate utrumque.
43 VIII. 36. Non possum fidei causa ostendere imagines maiorum meorum (ut ait apud
Sallustium Marius) nec deductum ab heroibus genus vel adeo deorum stemma replicare,
nec ignotas opes et patrimonia sparsa sub regnis, sed ea, quae nota sunt.
44 dicere potius
quam praedicare, patriam non obscuram, familiam non paenitendam, domum
innocentem, innocentiam non coactam, angustas opes, verum tamen libris et litteris dilatatas,
frugalitatem sine sordibus, ingenium liberale, animum non inliberalem, victum
vestitum supellectilem munda, non splendida, veteribus ut illis consulibus (excepta quae
tum erant bellicarum conlatione virtutum) si quis me conferre dignetur, seponat
opulentiam, non derogaturus industriam. 37. verum quoniam gratiis agendis iamdudum
succumbo materiae, tu orationi meae, Gratiane, suceede, 38. tu, Gratiane, qui hoc
nomen sic per fortunam adeptus es, ut nemo verius ambitione quaesierit.
45 neque enim
iustius Metellus cognomento Pius patre revocato, qui esset impius exulante, aut verius
Sulla Felix, qui felicior ante quam vocaretur, quam tu Gratianus, cui et hoc
nomen est et illa Metelli Sullaeque cognomina: 39. tu, inquam, Gratiane, qui hoc non
singulis factis, sed perpetua grate agendi benignitate meruisti, cui, nisi ab avo
deductum esset, ab omnibus adderetur, tu ipse tibi, inquam, pro me gratiam refer, tu
tuaeque virtutes: bonitas, qua in omnes prolixus es, perpetuus in me: pietas, qua
tuaeque virtutes: bonitas, qua in omnes prolixus es, perpetuus in me: pietas, qua
orbem tuum temperas, quam in ulciscendo patruo probas, tuendo in fratre cumulas,
ornando in praeceptore multiplicas. 40. agat gratias clementia, quam humano generi
inpertis: liberalitas, qua ditas omnes: fortitudo, qua vincis, et mens ista aurea, quam
de communi deo plus quam unus hausisti.
46 agant et pro me gratias voces omnium
Galliarum, quarum praefecto hanc honorificentiam detulisti.
47 ultra progredior et, hoc
quia debere te dicis, agat, quae optime agere potest, vox ista, quam docui.
48 VIIII. 41. Iamdudum autem quam grati animi, tam sermonis exigui (ut supra
dictum est) succumbo materiae neque adhuc illa perstrinxi, quae ne infantissimus
quidem, nisi idem impiissimus, eminentia per famam et omnium gaudiis testata
supprimeret.
49 quae supra vires dicendi meas posita cunctor attingere, aut ingrati crimine
arguendus aut temerarii professione culpandus, tamen, alterum cum subeundum sit,
audaciam quam malevolentiam malo reprehendi. 42. tu, Auguste venerabilis, districtus
maximo bello, adsultantibus tot milibus barbarorum, quot Danuvii ora praetexitur,
comitia consulatus mei armatus exerces.
50 tributa ista, quod in urbe Sirmio geruntur,
an [ut], quod in procinctu, centuriata dicentur? an ut quondam pontificalia vocabuntur
sine arbitrio multitudinis sacerdotum tractata collegio? sic potius, sic vocentur, quae tu,
pontifex maximus deo participatus habuisti. 43. non est ingenii mei, piissime
imperator , talia comminisci.
51 verba sunt litterarum tuarum, quibus apud me auctoritatem
summi numinis et tuae voluntatis amplificas.
52 sic enim loqueris: 'cum de consulibus
in annum creandis solus mecum volutarem, ut me nosti, [atque] ut facere debui, ut velle
te scivi, consilium meum ad deum rettuli.
53 eius auctoritati obsecutus te consulem
designavi et declaravi et priorem nuncupavi'.
54 44. cuius orationis ordo lucidior? quae
doctrina tam diligens propriis comitiorum verbis loqui nec vocabulis moris antiqui
nomina peregrina miscere? valete modo classes populi et urbanarum tribuum
praerogativae et centuriae iure vocatae.
55 quae comitia pleniora umquam fuerunt quam
quibus praestitit deus consilium, imperator obsequium?
X. 45. Et nunc ego, piissime imperator, ne fastigium auditorii sacri dictorum
tuorum timidus interpres offendam, divinitatis tuae prope cum piaculo verba transcurro.
56 46. 'cum de consulibus', inquis, 'in annum creandis': erudita vox et cura sollemnis!
'solus mecum volutarem': o profundi altitudo secreti! habes ergo consiliatorem et non
metuis proditorem.
57 'ut me nosti': quid familiarius? 'ut facere debui': quid constantius?
'ut velle te scivi': 47. quid dici blandius potest? 'consilium meum ad deum rettuli': et
quemadmodum solus, cui praesto est tam grande consilium? an plenius cum senatu,
cum equestri ordine, cum plebe Romana, cum exercitu tuo et provinciis omnibus
deliberasses? 'consilium meum ad deum rettuli': 48. non ut, credo, novum sumeres, sed
ut sanctius fieret, quod volebas.
58 'eius auctoritati obsecutus': scilicet, ut in consecrando
patre, in ulciscendo patruo, in cooptando fratre fecisti. 49. 'te consulem designavi et
declaravi et priorem nuncupavi': quis haec verba te docuit? ego tam propria et tam
latina nescivi.
59 'designavi et declaravi et nuncupavi': non fit hoc temere, habet moras
suas dispertitis gradibus tam matura cunctatio. 50. has ego litteras tuas si in
omnibus pilis atque porticibus, unde de piano legi possint, instar edicti pendere
mandavero, nonne tot statuis honorabor, quot fuerint paginae libellorum?
XI. 51. Sed ad blandiora festino.
60 ab hac enim litterarum ad me datarum parte
digressus, eo quoque descendisti, ut quaereres, qualis ad me trabea mitteretur.
61 omne
largitionum tuarum ministerium sollicitudine fatigasti.
62 non ergo supra consulatum
mihi est adhibita per te cura tam diligens, pro me cura tam felix? in Illyrico arma
quatiuntur: 52. tu mea causa per Gallias civilium decorum indumenta dispensas,
loricatus de toga mea tractas, in procinctu et cum maxime dimicaturus palmatae vestis
meae ornamenta disponis: feliciter et bono omine.
63 namque iste habitus ut in pace
consulis est, sic in victoria triumphantis.
64 parum est, si qualis ad me trabea mittatur
interroges: te coram promi iubes. 53. nec satis habes, ut largitionum ministri ex more
fungantur: eligis ipse de multis et, cum elegeris, munera tua verborum honore
prosequeris.
65 'palmatam', inquis, 'tibi misi, in qua divus Constantius parens noster
intextus est'.
66 me beatum, cuius insignibus talis cura praestatur.
67 haec plane, haec est
picta ut dicitur vestis non magis auro suo quam tuis verbis. 54. sed multo plura
sunt in eius ornatu, quae per te instructus intellego, geminum quippe in uno habitu
radiat nomen Augusti.
68 Constantius in argumento vestis intexitur, Gratianus in
muneris honore sentitur.
69 XII. 55. Accessit tam inpenso beneficio tuo pondus quorundam sciscitatione
cumulatum.
70 interrogatus, quem priorem decerneres consulem, nec dubitandum esse dixisti
tu et qui tecum boni sunt dubitare non poterant.
71 sed tamen ad hoc dictum
erexerant animos, qui libenter clarissimum virum collegam meum, quem praesentem
habebat occasio, praelatum credidissent.
72 fatigantes tamen quod intellexerant requirebant.
73 56. hic tu, sicut mihi renuntiatum est, noto illo pudore tuo paulisper haesisti, non
rationis ambiguus, sed eorum dubitationem vultu et rubore condemnans, qui studium
suum interpretationis errore palpabant.
74 deinde ilico subdidisti: ' quid de duobus
consulibus designatis quaeritis, quis ordo sit nuncupationis? anne alius quam quem
praefectura constituit?' 57. o felicem verecundiam tuam, cui ista popularis ratio tam
prudenter occurrit! scisti aliud, Gratiane, quod diceres, sed propter quorundam
verecundiam dicere noluisti.
75 scopulosus hic mihi locus est et propter eam, quam
numquam appetivi, gloriam recusandus.
76 cum prior renuntiatus sim, satis est tuum tenere
iudicium: interpretes valete meritorum. 58. neque autem ego, sacratissime imperator,
in tenui beneficio gradum nuncupationis amplector.
77 non est haec gloria ignota
Ciceroni 'praetorem me', inquit, ' populus Romanus primum fecit, consulem priorem '.
78 ex
ipsa eius sententia intellegitur commendabilius ei videri (uni) quam pluribus esse
praepositum: nulla enim est equidem contumelia secundi, sed in duobus gloria magna
praelati.
79 XIII. 59. Alexandri Macedonis hoc fertur: cum legisset illos versus Homericos,
quibus Hectore provocante de novem ducibus, qui omnes pugnare cupiebant, unum
deligi placeret sortis eventu, trepida ubi conceptione votorum Iovem Optimum
maximum totus precatur exercitus, ut Aiacem vel Tydei filium aut ipsum regem ditium
Mycenarum sortiri patiatur Agamemnonem, ' occiderem', inquit, ' illum qui me tertium
nominasset '.
80 60. o magnanimitatem fortissimi viri! nominari inter novem tertius
recusabat, ubi certe pluribus antecelleret quam subesset.
81 quanta hic verecundia
gravaretur posterior de duobus? est enim in hoc numero arduae plena dignationis electio.
82 cum universis mortalibus duo qui fiant consules praeferuntur, qui alten praeponitur
non uni, sed omnibus antefertur. 61. expectare nunc aures praesentium scio et
eminere in omnium vultu intellego, quod desiderio concipiatur animorum.
83 existimant
enim, cum ea, quae ad grates agendas pertinebant, summatim tenuiore filo sicut
dicitur deducta libaverim, aliqua me etiam de maiestatis tuae laudibus debere
perstringere. 62. quamquam me istam dixerim seposuisse materiam et in tempus aliud
reservare, nihilominus tamen, ut nunc aliqua contingam, nutu et prope murmure
cohortantur.
84 itaque faciam, quando cogunt volentem: sed maioribus separatis tenuiora
memorabo, nulla spe ad plenum exequendi, sed universi ut intellegant eorum, quae
in te praedicanda sunt, a me poscendam esse notitiam, ab aliis dignitatem.
85 nec
excellentia, sed cotidiana tractabo.
86 XIIII. 63. Nullum tu umquam diem ab adulescentia tua nisi adorato dei numine
et reus voti et ilico absolutus egisti, lautis manibus, mente pura, inmaculabili
conscientia et, quod in paucis est, cogitatione sincera. 64. cuius autem umquam egressus
auspicatior fuit aut incessus modestior aut habitudo cohibitior aut familiaris habitus
condecentior aut militaris accinctior? in exercendo corpore quis cursum tam perniciter
incitavit? quis palaestram tam lubricus expedivit? quis saltum in tam sublime collegit?
nemo adductius iacula contorsit, nemo spicula crebrius iecit aut certius destinata
percussit. 65. mirabamur poetam, qui infrenos dixerat Numidas, et alterum, qui ita
collegerat, ut diceret in equitando verbera et praecepta esse fugae et praecepta sistendi.
87 obscurum hoc nobis legentibus erat.
88 intelleximus te videntes, cum idem arcum
intenderes et habenas remitteres aut equum segnius euntem verbere concitares vel
eodem verbere intemperantiam coherceres.
89 qui te visi sunt haec docuisse, non faciunt :
immo qui visi sunt docuisse, nunc discunt. 66. in cibis autem cuius sacerdotis
abstinentior caerimonia? in vino cuius senis mensa frugalior? operto conclavis tui non
sanctior ara Vestalis, non pontificis cubile castius nec pulvinar flaminis tam pudicum.
90 67. in officiis amicorum non dico paria reddis: antevenis et, quotiens in obsequendo
praecedimus, erubescis pudore tam obnoxio, quam in nobis esse deberet ab
imperatore praeventis.
91 in illa vero sede, ut ex more loquimur, consistorii, ut ego sentio,
sacrarii tui, nullus umquam superiorum aut dicenda pensius cogitavit aut consultius
cogitata disposuit aut disposita maturius expedivit.
92 XV. 68. Et aliqua de oratoriis virtutibus tuis dicerem, nisi vererer mihi gratificari.
93 non enim Sulpicius acrior in contionibus nec maioris Gracchi commendabilior modestia
fuit nec patris tui gravior auctoritas.
94 qui tenor vocis, cum incitata pronuntias! quae
inflexio, cum remissa! quae temperatio, cum utraque dispensas! quis oratorum laeta
iucundius, facunda cultius, pugnantia densius, densata glomeratius aut dixit aut, quod
est liberius, cogitavit? 69. vellem, si rerum natura pateretur, Xenophon Attice, in
aevum nostrum venires, tu qui ad Cyri virtutes exequendas votum potius quam
historiam commodasti, cum diceres, non qualis esset, sed qualis esse deberet.
95 si nunc
in tempora ista procederes, in nostro Gratiano cerneres, quod in Cyro tuo non videras,
sed optabas. 70. atque ista omnia, quae punctis quibusdam acuminata signavi, si
facundia pro voluntate suppeteret, quamquam non copiosus exequerer, ubertatem stilo rerum
magnitudine suggerente: sed nec huius diei nec huius ista materiae.
96 qui dicturi estis
laudes principis nostri, habetis velut seminarium, unde orationum vestrarum iugera
compleatis: ego ista perstrinxi atque, ut sciunt omnes, possum videri familiaris
notitiae secretus interpres domestica istaec non tam praedicare quam prodere.
97 atque
ut ista dixi de cognitis mihi atque intra aulam familiaribus, possem et foris celebrata
memorare, nisi omnia omnes et separatim sibi quisque novisset. 71. possem pari
brevitate dicere (qua) superiora.
98 emendatissimi viri est pigenda non facere: at tu
numquam paenitenda fecisti et semper veniam paenitentibus obtulisti.
99 pulchrum est
indulgere timentibus: sed tu perpetuae bonitatis edictis occurristi omnibus, ne timerent.
100 magnificum largiri honores: tu honoratos et liberalitate ditasti.
101 laudabile est
imperatorem faciles interpellantibus praebere aditus nec de occupatione causari: tu confirmas
adire cunctantes et iam querimoniis explicatis, ne quid adhuc sileatur, interrogas.
102 XVI. 72. Celebre fuit Titi Caesaris dictum, perdidisse se diem, quo nihil boni
fecerat.
103 sed celebre fuit, quia Vespasiani successor dixerat, cuius nimia parsimonia
et austeritas vix ferenda miram fecerat filii lenitatem.
104 tu Valentiniano genitus, cuius
alta bonitas, praesens comitas, temperata severitas fuit, parto et condito optimo rei
publicae statu, intellegis posse te esse lenissimum sine dispendio disciplinae.
105 neque
vero unum aliquod bonum uno die praestas, sed indulgentias singulares per singula
horarum momenta multiplicas. 73. vel illud unum cuius modi est de condonatis
residuis tributorum: quod tu quam cumulata bonitate fecisti! quis umquam imperatorum
hoc provinciis suis aut uberiore indulgentia dedit aut certiore securitate prospexit aut
prudentia consultiore munivit? fecerat et Traianus olim, sed partibus retentis non
habebat tantam oblectationem concessi debiti portio, quanta suberat amaritudo servati.
106 et Antoninus indulserat, sed imperii, non beneficii successor invidit, qui ex documentis
tabulisque [populi] condonata repetivit.
107 tu argumenta omnia flagitandi publicitus
ardere iussisti. 74. videre in suis quaeque foris omnes civitates conflagrationem
salubris incendii.
108 ardebant stirpes fraudium veterum, ardebant seminaria futurarum.
109 iam
se cum pulvere favilla miscuerat, iam nubibus fumus (se) involverat et adhuc obnoxii
in paginis concrematis ductus apicum et sestertiorum notas coniventi adoratione
cernebant, quod meminerant lectum legi posse et tum verentes.
110 quid te, imperator
Auguste, indulgentius? quid potest esse consultius? quae bona praestas, efficis, ne
caduca sint: quae mala adimis, prospicis ne possint esse recidiva. 75. haec
provincialibus indulgentiae bona.
111 quid illa nostro ordini, quid illa militibus? Antoninorum
comitas fuit et iam ante Germanicorum (in) cohorte amicorum et legionibus familiaris
humanitas.
112 sed ego nolo benevolentiam tuam aliorum collatione praecellere.
113 abundant
in te ea bonitatis et virtutis exempla, quae sequi cupiat Ventura posteritas et, si
rerum natura pateretur, adscribi sibi voluisset antiquitas.
114 XVII. Necesse est tamen aliquid comparari, ut possit intellegi bona nostra quo
praestent. 76. aegrotantes amicos Traianus visere solebat: hactenus in eo comitas
praedicanda est: tu et visere solitus et mederi praebes ministros, instruis cibos, fomenta
dispensas, sumptum adicis medelarum.
115 consolaris adfectos, revalescentibus gratularis.
116 in quot vias de una eius humanitate progrederis! 77. legionibus universis, ut in
communi marte evenit, si quid adversi acciderat, vidi te circumire tentoria, 'satin salvae'
quaerere, tractare vulnera sauciorum et, ut salutiferae apponerentur medelae atque
ut non cessaretur, instare.
117 vidi quosdam fastidientes cibum te commendante
sumpsisse. audivi confirmantia ad salutem (te) verba profari, occurrere te desideriis
singulorum: huius sarcinas mulis aulicis vehere, his specialia iumenta praebere, illis
ministeria perditorum instaurare lixarum: aliorum egestatem tolerare sumptu, horum
nuditatem velare vestitu: omnia agere indefesse et benigne, pietate maxima,
ostentatione nulla, omnia praebere aegris, nihil exprobrare sanatis. 78. inde cunctis salute
nostra carior factus meruisti, ut haberes amicos obnoxios, promptos, devotos, fideles,
in aevum omne mansuros, quales caritas potius quam fortuna conciliat.
118 XVIII. 79. Concludam deinceps orationem meam, piissime Auguste, sermonis
magis fine quam gratiae.
119 namque illa perpetua est et spatio non transmeabili terminum
calcis ignorat.
120 flexu tamen parvo nec a te procul convertar ad deum: 80. Aeterne
omnium genitor, ipse non genite, opifex et causa mundi, principio antiquior, fine
diuturnior, qui templa tibi et aras penetralibus initiatorum mentibus condidisti, tu
diuturnior, qui templa tibi et aras penetralibus initiatorum mentibus condidisti, tu
Gratiano, humanarum rerum domino, eius modi semina nostri amoris inolesti, ut nihil in
digressu segnior factus meminisset relicti, illustraret absentem, praesentibus anteferret,
deinde quia interesse primordiis dignitatis per locorum intervalla non poterat, ad
sollemnitatem condendi honoris occurreret, beneficiis ne deesset officium. 81. quae enim
umquam memoria transcursum tantae celeritatis vel in audacibus Graecorum fabulis
commenta est? Pegasus volucer actus a Lycia non ultra Ciliciam permeavit: Cyllarus
atque Arion inter Argos Nemeamque senuerunt: ipsi Castorum equi, quod longissimum
iter est, non nisi mutato vectore transcurrunt. 82 tu, Gratiane, tot Romani imperii
limites, tot flumina et lacus, tot veterum intersaepta regnorum ab usque Thracia per
.
121 totum, quam longum est, latus Illyrici, Venetiam Liguriamque et Galliam veterem,
insuperabilia Raetiae, Rheni †accolas, Sequanorum invia, porrecta Germaniae celeriore
transcursu, quam est properatio nostri sermonis, evolvis, nulla requie otii, ne somni
quidem aut cibi munere liberali, ut Gallias tuas inopinatus illustres, ut consulem
tuum, quamvis desideratus, anticipes, ut illam ipsam, quae auras praecedere solet,
famam facias tardiorem.
122 hoc senectuti meae, hoc honori a te datum: 83. supremus
ille imperii et consiliorum tuorum deus conscius et arbiter et auctor indulsit, ut
sellam curulem, cuius sedem frequenter ornabis, ut praetextam meam purpurae tuae luce
fucatam, ut trabeam non magis auro suo quam munere tuo splendidam, quae ab
Illyrico sermonis dignitas honestavit, apud Gallias illustriora praestares, quaestorem ut
tuum, praefectum ut tuo praetorio, consulem tuum et, quod adhuc cunctis meis
nominibus anteponis, praeceptorem tuum, quem pia voce declaraveras, iusta ratione
praetuleras, liberali largitate ditaveras, Augustae dignationis officiis consecrares.
Ausonius HOME

uldVLF111.36

Ausonius, Opuscula, VII ITEM PRECATIO KAL. IANVARIIS. <<<     >>> VIIII VERSVS PASCHALES †PROCO DICTI.
monumenta.ch > Iustinus > 32 > IDYLLIUM IX. Item precatio kalendis Ianuariis. > VI PRECATIO AVSONII CONSVLIS DESIGNATI PRIDIE KAL. IAN. FASCIBVS SVMPTIS. > VIIII VERSVS PASCHALES †PROCO DICTI. > pridie kalendas Ianuarii fascibus sumptis. > IDYLLIUM V. Genethliacon ad eumdem Ausonium nepotem. > I. - EPITAPHIUM HILTIBRATI EPISCOPI. > VIII GRATIARVM ACTIO DICTA DOMINO GRATIANO AVGVSTO.