monumenta.ch > Serenus Sammonicus > 4 > 30 > I. EPISTVLA THEODOSI AVGVSTI.
>>> Ausonius, Opuscula, II DOMINO MEO ET OMNIVM THEODOSIO AVGVSTO AVSONIVS TVVS.

Ausonius, Opuscula, I. EPISTVLA THEODOSI AVGVSTI.

1 Amor meus qui in te est et admiratio ingenii atque eruditionis tuae, quae multo
maxima sunt, fecit, parens iucundissime, ut morem principibus aliis solitum
sequestrarem familiaremque sermonem autographum ad te transmitterem, postulans pro iure
non equidem regio, sed illius privatae inter nos caritatis, ne fraudari me scriptorum
tuorum lectione patiaris.
2 quae olim mihi cognita et iam per tempus oblita rursum
desidero, non solum ut quae sunt nota recolantur, sed etiam ut ea, quae fama celebri
adiecta memorantur, accipiam.
3 quae tu de promptuario scriniorum tuorum, qui me
amas, libens inperties, secutus exempla auctorum optimorum, quibus par esse meruisti.
4 qui Octaviano Augusto rerum potienti certatim opera sua tradebant, nullo fine in eius
honorem multa condentes.
5 qui illos haut sciam an aequaliter atque ego te admiratus
sit: certe non amplius diligebat.
6 vale parens.
Ausonius HOME

uldVLF111.36