monumenta.ch > Ausonius > CIII. De Demosthene. > > 29 > VIII. - EPITAPHIUM REGINBALDI CHOREPISCOPI. > V. - EPITAPHIUM OTGARII ARCHIEPISCOPI. > IDYLLIUM XI. Griphus ternarii numeri. > Pythagoricon de Ambiguitate eligendae vitae. > IV. - EPITAPHIUM HAISTULPHI ARCHIEPISCOPI. > XXXI ΝΑΙ ΚΑΙ ΟΥ ΠΥΘΑΓΟΡΙΚΟΝ. > VII. - EPITAPHIUM ALCUINI. > IDYLLIUM XVII. ΝΑῚ καὶ Ο᾽Υ Πυθαγορικόν.
Ausonius, Idyllia, IDYLLIUM XVI. De viro bono. Πυθαγορικὴ ἀκρόασις. <<<     >>> IDYLLIUM XVIII. De aetatibus animalium Hesiodion.

Ausonius, Idyllia, IDYLLIUM XVII. ΝΑῚ καὶ Ο᾽Υ Πυθαγορικόν.

1 Est et Non, cuncti monosyllaba nota frequentant.
2 His demptis, nihil est, hominum quod sermo volutet,
Omnia in his, et ab his sunt omnia, sive negoti
Sive oti quidquam est, seu turbae, sive quietis.
3 Alterutro pariter nonnumquam, saepe seorsis
Obsistunt studiis: ut mores, ingeniumque
Vel faciles, vel difficiles contentio nacta est.
4 Sin consentitur, mora nulla, intervenit, Est, Est.
5 Sin controversum, dissensio subiiciet, Non.
Hinc fora dissultant clamoribus: hinc furiosi
Iurgia sunt Circi: cuneati hinc laeta theatri
Seditio; et tales agitat quoque curia lites.
6 Coniugia, et nati cum patribus, ista quietis
Verba serunt studiis, salva pietate loquentes.
7 Hinc etiam placitis schola consona disciplinis
Dogmaticas agitat placido certamine lites.
8 Hinc omnis certat dialectica turba sophorum,
Est lux, estne dies ergo? non convenit isthuc.
9 Nam facibus multis, aut fulguribus quotiens lux
Est nocturna homini, non est lux ista diei.
10 Est et Non igitur, quotiens lucem esse fatendum est,
Sed non esse diem.
11 Mille hinc certamina surgunt:
Hinc pauci, multi quoque talia commeditantes
Murmure concluso rabiosa silentia rodunt.
12 Qualis vita hominum, duo quam monosyllaba versant!
Ausonius HOME

bnf2772.156 uldVLF111.36