monumenta.ch > Hrabanus Maurus > III. - EPITAPHIUM LOTHARII IMPERATORIS. > FRAGMENTA. > IDYLLIUM XVI. De viro bono. Πυθαγορικὴ ἀκρόασις.
Ausonius, Idyllia, IDYLLIUM XV. Ex Graeco, Pythagoricon de Ambiguitate eligendae vitae. <<<     >>> IDYLLIUM XVII. ΝΑῚ καὶ Ο᾽Υ Πυθαγορικόν.

Ausonius, Idyllia, IDYLLIUM XVI. De viro bono. Πυθαγορικὴ ἀκρόασις.

1 Vir bonus, et sapiens, qualem vix repperit unum
Millibus e multis hominum consultus Apollo,
Iudex ipse sui, totum se explorat ad unguem.
2 Quid proceres, vanique ferat quid opinio vulgi,
Securus, mundi instar habens, teres, atque rotundus:
Externae ne quid labis per levia sidat.
3 Ille, dies quam longus erit sub sidere Cancri,
Quantaque nox tropico se porrigit in Capricorno,
Cogitat, et iusto trutinae se examine pendit,
Ne quid hiet, ne quid protuberet, angulus aequis
Partibus ut coeat, nil ut deliret amussis.
4 Sit solidum quodcumque subest: nec inania subter
Indicet admotus digitis pellentibus ictus.
5 Non prius in dulcem declinat lumina somnum,
Omnia quam longi reputaverit acta diei.
6 Quae praetergressus? quid gestum in tempore? quid non?
Cur isti facto decus adfuit; aut ratio illi?
Quid mihi praeteritum? cur haec sententia sedit,
Quam melius mutare fuit? miseratus egentem,
Cur aliquem fracta persensi mente dolorem?
Quid volui, quod nolle bonum foret? utile honesto
Cur malus antetuli? num dicto, aut denique vultu
Perstrictus quisquam? cur me natura magis, quam
Disciplina trahit? Sic dicta et facta per omnia
Ingrediens, ortoque a vespere cuncta revolvens,
Offensus pravis, dat palmam et praemia rectis.
Ausonius HOME

bnf2772.156 uldVLF111.36