| 1 | AUSONIUS PAULINO salutem. |
| 2 | Perlege hoc etiam, si operae est, frivolum, et nullius pretii opusculum: quod nec labor excudit, nec cura limavit: sine ingenii acumine, et morae maturitate. |
| 3 | Centonem vocant qui primi hac concinnatione luserunt. |
| 4 | Solae memoriae negotium sparsa colligere, et integrare lacerata: quod ridere magis, quam laudare possis. |
| 5 | Pro quo, si per sigillaria in auctione veniret, neque Afranius nauci daret, nec Stichum suum Plautus offerret. |
| 6 | Piget enim Virgiliani carminis dignitatem tam ioculari dehonestasse materia. |
| 7 | Sed quid facerem? Iussum erat: quodque est potentissimum imperandi genus, rogabat, qui iubere poterat, scilicet imperator Valentinianus, vir meo iudicio eruditus, qui nuptias quondam eiusmodi ludo descripserat, aptis equidem versibus, et compositione festiva. |
| 8 | Experiri deinde volens quantum nostra contentione praecelleret, simile nos de eodem concinnare praecepit. |
| 9 | Quam scrupulosum hoc mihi fuerit, intellige. |
| 10 | Neque anteferri volebam, neque posthaberi: cum aliorum quoque iudicio detegenda esset adulatio inepta, si cederem: insolentia, si ut aemulus eminerem. |
| 11 | Suscepi igitur similis recusanti, feliciterque et obnoxius gratiam tenui, nec victor offendi. |
| 12 | Hoc die uno et addita lucubratione properatum, modo inter liturarios meos cum reperissem, tanta mihi candoris tui et amoris fiducia est, ut severitati tuae nec ridenda subtraherem. |
| 13 | Accipe igitur opusculum de inconnexis continuum, de diversis unum, de seriis ludicrum, de alieno nostrum: ne in sacris et fabulis, aut Thyonianum mireris, aut Virbium, illum de Dionysio, hunc de Hippolyto reformatum: et si pateris, ut doceam, docendus ipse, Cento quid sit, absolvam. |
| 14 | Variis de locis, sensibusque diversis quaedam carminis structura solidatur, in unum versum ut coeant aut caesi duo, aut unus et sequens cum medio. |
| 15 | Nam duos iunctim locare ineptum est, et tres una serie, merae nugae. |
| 16 | Diffunditur autem per caesuras omnes, quas recipit versus heroicus: convenire ut possit aut penthemimeris cum reliquo anapaesto, aut trochaice cum posteriore segmento: aut septem semipedes cum anapaestico chorico: aut post dactylum atque semipedem quidquid restat hexametro: simile ut dicas ludicro, quod Graeci ὀστομαχίαν vocavere. |
| 17 | Ossicula ea sane ad summam XIV figuras geometricas habent. |
| 18 | Sunt enim aequilatera vel triquetra extentis lineis, aut rectis angulis, vel obliquis. |
| 19 | Ἰσοσκελῆ ipsi, vel, ἰσόπλουρα vocant, ὀρθογώνια quoque et σκαληνά. |
| 20 | Harum verticularum variis coagmentis simulantur species mille formarum, elephantus bellua, aut aper bestia, anser volans, et Mirmillo in armis subsidens, venator et latrans canis, quin et turris et cantharus, et alia huiusmodi innumerabilium figurarum, quae alius alio scientius variegant. |
| 21 | Sed peritorum concinnatio miraculum est, imperitorum iunctura ridiculum. |
| 22 | Quo praedicto scies, quod ego posteriorem imitatus sum. |
| 23 | Hoc ergo Centonis opusculum, ut ille ludus tractatur, pari modo sensus diversi, ut congruant, adoptiva quae sunt, ut cognata videantur, aliena ne interluceant, arcessita ne vim redarguant, densa ne supra modum protuberent, hiulca ne pateant. |
| 24 | Quae si omnia ita tibi videbuntur, ut praeceptum est, dices me composuisse centonem, et quia sub imperatore meo tum merui, procedere mihi inter frequentes stipendium iubebis. |
| 25 | Sin aliter, aere dirutum facies, ut cumulo carminis in fiscum suum redacto, redeant versus unde venerunt. |
| 26 | Vale. |
| 27 | Accipite haec animis: laetasque advertite mentes, Ambo animis, ambo insignes praestantibus armis: Ambo florentes, genus insuperabile bello. |
| 28 | Tuque, prior: nam te maioribus ire per altum Auspiciis manifesta fides. |
| 29 | Quo iustior alter Nec pietate fuit, nec bello maior et armis. |
| 30 | Tuque puerque tuus, magnae spes altera Romae, Flos veterum, virtusque virum, mea maxima cura, Nomine avum referens, animo, manibusque parentem. |
| 31 | Non iniussa cano. |
| 32 | Sua cuique exorsa laborem, Fortunamque ferent: mihi iussa capessere fas est. |
| 33 | Coena nuptialis. |
| 34 | Exspectata dies aderat; dignisque hymenaeis Matres atque viri, iuvenesque ante ora parentum Conveniunt; stratoque super discumbitur ostro. |
| 35 | Dant famuli manibus lymphas, onerantque canistris Dona laboratae Cereris; pinguisque ferinae Viscera tosta ferunt series longissima rerum: Alituum, pecudumque genus, capreaeque sequaces Non absunt illis, nec oves, haedique petulci, Et genus aequoreum, damae, cervique fugaces. |
| 36 | Ante oculos, interque manus sunt mitia poma. |
| 37 | Postquam exempta fames, et amor compressus edendi: Crateras magnos statuunt, Bacchumque ministrant. |
| 38 | Sacra canunt. |
| 39 | Plaudunt choreas: et carmina dicunt. |
| 40 | Nec non Threicius longa cum veste sacerdos Obloquitur numeris septem discrimina vocum. |
| 41 | At parte ex alia, biforem dat tibia cantum, Omnibus una quies operum: cunctique relictis Consurgunt mensis. |
| 42 | Per limina laeta frequentes Discurrunt, variantque vices populusque patresque, Matronae, pueri, vocemque per ampla volutant Atria, dependent lychni laquearibus aureis. |
| 43 | Descriptio egredientis sponsae. |
| 44 | Tandem progreditur Veneris iustissima cura, Iam matura viro, iam plenis nubilis annis: Virginis os, habitumque gerens. |
| 45 | Cui plurimus ignem Subiecit rubor; et calefacta per ora cucurrit, Intentos volvens oculos: uritque videndo. |
| 46 | Illam omnis tectis, agrisque effusa iuventus, Turbaque miratur matrum, vestigia primi Alba pedis, dederatque comam diffundere ventis. |
| 47 | Fert picturatas auri subtegmine vestes, Ornatus Argivae Helenae: qualisque videri Coelicolis, et quanta solet Venus aurea contra: Talis erat species. |
| 48 | Talem se laeta ferebat Ad soceros; solioque alte subnixa resedit. |
| 49 | Descriptio egredientis sponsi. |
| 50 | At parte ex alia foribus sese intulit altis Ora puer prima signans intonsa iuventa, Pictus acu chlamydem auratam, quam plurima circum Purpura Maeandro duplici Meliboea cucurrit, Et tunicam molli mater quam neverat auro: Os, humerosque deo similis, lumenque iuventae. |
| 51 | Qualis ubi Oceani perfusus Lucifer unda Extulit os sacrum coelo, sic ora ferebat, Sic oculos, cursuque amens ad limina tendit. |
| 52 | Illum turbat amor, figitque in virgine vultus. |
| 53 | Oscula libavit, dextramque amplexus inhaesit. |
| 54 | Oblatio munerum. |
| 55 | Incedunt pueri, pariterque ante ora parentum Dona ferunt, pallam signis, auroque rigentem, Munera portantes, aurique eborisque talenta, Et sellam, et pictum croceo velamen acantho. |
| 56 | Ingens argentum mensis, colloque monile Baccatum, et duplicem gemmis auroque coronam. |
| 57 | Olli serva datur, geminique sub ubere nati. |
| 58 | Quattuor huic iuvenes, totidem innuptaeque puellae: Omnibus in morem tonsa coma, pectore summo Flexilis obtorti per collum circulus auri. |
| 59 | Epithalamium utrique. |
| 60 | Tum studio effusae matres ad limina ducunt. |
| 61 | At chorus aequalis, pueri innuptaeque puellae. |
| 62 | Versibus incomptis ludunt et carmina dicunt. |
| 63 | O digno coniuncta viro, gratissima coniunx, Sis felix, primos Lucinae experta labores. |
| 64 | Et mater, Cape Maeonii carchesia Bacchi. |
| 65 | Sparge, marite, nuces; cinge haec altaria vitta, Flos veterum, virtusque virum. |
| 66 | Tibi ducitur uxor, Omnes ut tecum meritis pro talibus annos Exigat: et pulchra faciat te prole parentem. |
| 67 | Fortunati ambo: si quid pia numina possunt. |
| 68 | Vivite felices, dixerunt, currite, fusis, Concordes stabili fatorum numine Parcae. |