monumenta.ch > Ausonius > CIII. De Demosthene. > > 29 > VIII. - EPITAPHIUM REGINBALDI CHOREPISCOPI. > V. - EPITAPHIUM OTGARII ARCHIEPISCOPI. > IDYLLIUM XI. Griphus ternarii numeri. > Pythagoricon de Ambiguitate eligendae vitae. > IV. - EPITAPHIUM HAISTULPHI ARCHIEPISCOPI. > XXXI ΝΑΙ ΚΑΙ ΟΥ ΠΥΘΑΓΟΡΙΚΟΝ. > VII. - EPITAPHIUM ALCUINI. > IDYLLIUM XVII. ΝΑῚ καὶ Ο᾽Υ Πυθαγορικόν. > XVIIII. ORDO VRBIVM NOBILIVM. > IDYLLIUM XII. Technopaegnion.
Ausonius, Idyllia, IDYLLIUM XI. Griphus ternarii numeri. <<<     >>> IDYLLIUM XIII. Cento nuptialis.

Ausonius, Idyllia, IDYLLIUM XII. Technopaegnion.

1 AUSONIUS PAULO suo salutem.
2 Misi ad te technopaegnion inertis otii mei inutile opusculum.
3 Versiculi sunt monosyllabis coepti, et monosyllabis terminati.
4 Nec hic modo stetit scrupea difficultas, sed accessit ad miseriam cogitandi, ut idem monosyllabum quod esset finis extremi versus, principium fieret insequentis.
5 Dic ergo, O mora, et o poena, rem vanam quippe curavi.
6 Exigua est, et fastiditur inconnexa, et implicatur, cum sit aliquid nihili, vel deprehenditur.
7 Laboravi tamen, ut haberet aut historicon quippiam, aut dialecticon.
8 Nam poeticam, vel sophisticam levitatem necessitas observationis exclusit.
9 Ad summam, non est quod mireris, sed paucis litteris additis, est cuius miserearis, neque aemulari velis: et si huc quoque descenderis, maiorem molestiam capias ingenii, et facundiae detrimento, quam oblectationem imitationis affectu.
10 Versus monosyllabis coepti, et finiti, ita ut a fine versus ad principium recurrant.
11 Res hominum fragiles alit, et regit, et perimit fors.
12 Fors dubia, aeternumque labans: quam blanda fovet spes.
13 Spes nullo finita aevo: cui terminus est mors.
14 Mors avida, inferna mergit caligine quam nox.
15 Nox obitura vicem: remeaverit aurea cum lux.
16 Lux dono concessa deum: cui praevius est sol.
17 Sol, cui nec furto Veneris latet armipotens Mars.
18 Mars nullo de patre satus: quem Thressa colit gens.
19 Gens infrena virum: quibus in scelus omne ruit fas.
20 Fas hominem mactare sacris: ferus iste loci mos.
21 Mos ferus audacis populi: quem nulla tenet lex.
22 Lex naturali quam condidit imperio ius.
23 Ius genitum pietate hominum, ius certa Dei mens.
Mens, quae coelesti sensu rigat emeritum cor.
24 Cor vegetum mundi instar habens, animae vigor, vis.
25 ac
Vis tamen hic nulla est: verum est iocus et nihili res.
26 Ut in vetere verbo est, sequitur ver hyemem, ubi iam similium nugarum subtexo nequitiam, et hi versiculi monosyllabis terminantur, exordio tamen libero, quamquam fine legitimo.
27 Sed laboravi, ut quantum posset videri apud aures indulgentissimas absurda concinerent, insulsa reciperent, hiulca congruerent: denique haberent et amara dulcedinem, et inamoena venerem, et aspera lenitatem.
28 Quae quidem omnia quoniam insuavis materia devenustat, lectio benigna conciliet.
29 Tu quoque mihi tua crede securior, quippe meliora.
30 Sed, ut quod per adagionem coepimus, proverbio finiamus, mutuum muli scabunt.
31 Monosyllabi tantum in fine positi.
32 Aemula dis, naturae imitatrix, omniparens ars.
33 Pacato ut studeat ludus meus, esto operi dux.
34 Arcta, inamoena licet, nec congrua carminibus lex.
35 Iudice sub tanto fandi tamen accipiet ius.
36 Quippe et ridiculis data gloria, ni prohibet fors.
37 De membris.
38 Indicat in pueris septennia prima novus dens.
39 Pubentes annos robustior anticipat vox.
40 Invicta et ventis, et solibus, est hominum frons.
41 Edurum nervi cum viscere consociant os.
42 Palpitat irrequies, vegetum, teres, acre, calens cor.
43 Unde vigent sensus, dominatrix quos vegetat mens.
Atque in verba refert modulata lege loquax os.
44 Quam validum est, hominis quota portio, caeruleum fel!
Quam tenue, et molem quantam fert corpoream crus!
Pondere sub quanto nostrum moderatur iter pes!
Inconnexa.
45 Saepe in coniugiis fit noxia, si nimia est dos.
46 Sexus uterque potens, sed praevalet imperio mas.
47 Qui recte faciet, non qui dominatur, erit rex.
48 Vexat amicitias, et foedera dissociat lis.
49 Incipe, quidquid agas: pro toto est prima operis pars.
50 Insinuat coelo, disque inserit emeritos laus.
51 Et disciplinis conferta est, et vitiis urbs.
52 Urbibus in tutis munitior urbibus est arx.
53 Auro magnus honos.
54 Auri pretium tamen est aes.
55 Longa dies operosa viro, sed temperies nox.
56 Qua caret Aethiopum plaga, pervigil, irrequies gens.
57 Semper ubi aeterna vertigine clara nitet lux.
58 De Deis.
59 Sunt et coelicolum monosyllaba.
60 Prima deum Fas,
Quae Themis est Graiis.
61 Post hanc Rhea, quae Latiis Ops.
62 Tum Iovis et Consi germanus, Tartareus Dis.
63 Et soror et coniux fratris, regina deum, Vis.
64 Et qui quadriiugo curru pater invehitur Sol.
65 Quique truces belli motus ciet armipotens Mars:
Quem numquam pietas, numquam bona sollicitat Pax,
Nec cultor nemorum reticebere, Maenalide Pan,
Nec Genius domuum, Larunda progenitus Lar.
66 Fluminibusque Italis praepollens sulfureus Nar.
67 Quaeque piat divum periuria, nocticolor Styx.
68 Velivolique maris constrator Leuconotos Libs.
69 Et numquam in dubiis hominum bona destituens Spes.
70 De Cibis.
71 Nec nostros reticebo cibos, quos priscus habet mos,
Irritamenta quibus additur aequoreum sal.
72 Olim communis pecori cibus, atque homini glans.
73 Ante equidem campis quam spicea suppeteret frux.
74 Mox ador, atque adoris de polline pultificum far.
75 Instruxit mensas quo quondam Romulidum plebs.
76 Hinc cibus, hinc potus, cum dilueretur aqua puls.
77 Est inter fruges morsu piper aequiparans git.
78 Et Pelusiaco de semine plana, teres lens.
79 Et duplici defensa putamine quinquegenus nux.
80 Quodque cibo et potu placitum, labor acer apum, mel.
81 Naturae liquor iste novae: cui summa natat fex.
82 De Historiis.
83 Solamen tibi, Phoebe, novum dedit Oebalius fios.
84 Flore alio reus est Narcissi morte sacer fons.
85 Caedis Adoneae mala gloria fulmineus sus.
86 Periurum Lapitham Iunonia ludificat nubs.
87 Ludit et Aeacidem Parnassia Delphicolae fors.
88 Treicium Libycum freta Cimmeriumque secat bos.
89 Non sine Hamadryadis fato cadit arborea trabs.
90 Quo generata Venus Saturnia desecuit falx.
91 Sicca inter rupes Scythicas stetit alitibus crux.
92 Unde Prometheo de corpore sanguineus ros.
93 Adspergit cautes, et dira aconita creat cos.
Ibycus ut periit, vindex fuit altivolans grus.
94 Aeacidae ad tumulum mactata est Andromachae glos.
95 Carcere in Argivo Philopoemena lenta adiit mors.
96 Tertia opima dedit spoliatus Aremoricus Lars.
97 Sera venenato potu abstulit Annibalem nex.
98 Res Asiae quantas letho dedit immeritas fraus!
Ultrix flagravit de rupibus Euboicis fax.
99 Stat Iovis ad cyathum, generat quem Dardanius Tros.
100 Praepetibus pennis super aera vectus homo Cres.
101 Intulit incestam tibi vim Philomela ferus Thrax.
102 Barbarus est Lydus, servus Geta, femineus Phryx.
103 Fallaces Ligures: nullo situs in pretio Car.
104 Vellera depectit nemoralia vestifluus Ser.
Nota in portentis Thebana tricorporibus Sphinx.
105 Nota et parvorum cunis muliebre secus Strix.
106 De vere primo.
107 Annus ab exortu cum floriparum reserat ver,
Cuncta vigent: nemus omne viret: nitet auricomum rus.
108 Et fusura umbras radicitus exigitur stirps.
109 Non denso ad terram lapsu glomerata fluit nix.
110 Florum spirat odor, Libani ceu montis honor thus.
111 Per interrogationem et responsionem.
112 Quis subit in poenam capitali iudicio? vas.
113 Quid si lis fuerit nummaria, quis dabitur? praes.
114 Quis Mirmilloni contenditur? aequimanus Thrax.
115 Inter virtutes quod nomen Mercurio? fur.
116 Thuribula, et paterae, quae tertia vasa deum? lanx.
117 Cincta mari quaenam tellus creat Hippocratem? Cos.
Grex magis, an regnum Minoida sollicitat? grex.
118 Quid praeter nubem Phaeacibus impositum? mons.
119 Dic, cessante cibo, somno quis opimior est? glis.
120 Tergora dic clypeis accommoda quae faciat? glus.
121 Sponte ablativi casus quis rectus erit? spons.
122 Quadrupes oscinibus quis iungitur auspiciis? mus.
123 Quid fluitat pelago, quod non natat in fluvio? pix.
124 Bissenas partes quis continet aequipares? as.
125 Tertia defuerit si portio, quod reliquum? bes.
126 De litteris monosyllabis Graecis ac Latinis.
127 Dux elementorum studiis viget in Latiis Α.
128 Et suprema notis adscribitur Argolicis Ω.
129 Hta quod Aeolidum, quodque ε valeo hoc Latiare Ε.
130 Praesto, quod E Latium semper breve, Dorica vox Ε.
131 Hoc tereti argutoque sono negat Attica gens Ο.
132 Ω quod et Ο Graecum compensat Romula vox Ο.
133 Littera sum lotae similis, vox plena iubens, Ι.
134 Cecropiis ignota notis ferale sonans Υ.
135 Pythagorae bivium ramis pateo ambiguis Y.
Vocibus in Graiis numquam ultima conspicior Μ.
136 Zeta iacens, si surgat, erit nota, quae legitur Ν.
137 Maeandrum, flexusque vagos imitata vagor Ξ.
138 Dividuum Betae monosyllabon Italicum Β.
139 Non formam, at vocem Deltae gero Romuleum Δ.
140 Hostilis quae forma iugi est, hanc efficiet Π.
141 Ausonium si P scribas, ero Cecropium Ρ.
142 Et Rho quod Graecum, mutabitur in Latium Ρ.
143 Malus ut antemnam fert vertice, sic ego sum Τ.
144 Spiritus hic, flatu tenuissima vivificans Η.
145 Haec tribus in Latio tantum addita nominibus Κ,
Praevaluit postquam Gammae vice functa prius C,
Atque aliam pro se titulo replicata dedit, Q.
Ansis cincta duabus erit cum Iota, leges Θ
In Latio numerus denarius, Argolicum Χ.
146 Haec gruis effigies Palamedica porrigitur Φ.
147 Cappa fui quondam Boeotia, nunc Latium Κ.
148 Furca, tricornigera specie, pene ultima sum Ψ.
149 Grammaticomastiae.
150 Elogodaedalia strides modo qui nimium trux,
Frivola condemnas? nequaquam: cum pretio est merx,
Ennius ut memorat, replet te laetificum gau.
151 Livida mens hominum concretum felle coquat pus.
152 Dic, quid significent catalecta Maronis? in his al
Celtarum posuit, sequitur non lucidius tau.
153 Et quod germano mixtum male lethiferum min?
Imperium, litem, Venerem, cur una notet res?
Sitne peregrini vox nominis, an Latii fil?
Lintribus in geminis constratus ponto sit, an pons?
Bucolico sepes dixit Maro, cur Cicero seps?
Vox solita, et cunctis notissima, si memores, lac,
Cur condemnetur ratio, magis ut faciat lact?
An Libyae ferale malum, sit Romula vox seps?
Si bonus est insons, contrarius, et reus est sons.
154 Dives opum cur nomen habet Iove de Stygio Dis?
Unde Rudinus ait, Divum domus altisonum coel?
Et cuius de more, quod adstruit, endo suam do?
Aut de fronde loquens, cur dicit populea frus?
Sed quo progredior? quae finis, quis modus et calx?
Indulge, Pacate, bonus, doctus, facilis vir.
155 Totum opus hoc sparsum, crinis velut Antiphilae; pax.
Ausonius HOME

uldVLF111.36

Ausonius, Idyllia, IDYLLIUM XI. Griphus ternarii numeri. <<<     >>> IDYLLIUM XIII. Cento nuptialis.
monumenta.ch > Ausonius > CIII. De Demosthene. > > 29 > VIII. - EPITAPHIUM REGINBALDI CHOREPISCOPI. > V. - EPITAPHIUM OTGARII ARCHIEPISCOPI. > IDYLLIUM XI. Griphus ternarii numeri. > Pythagoricon de Ambiguitate eligendae vitae. > IV. - EPITAPHIUM HAISTULPHI ARCHIEPISCOPI. > XXXI ΝΑΙ ΚΑΙ ΟΥ ΠΥΘΑΓΟΡΙΚΟΝ. > VII. - EPITAPHIUM ALCUINI. > IDYLLIUM XVII. ΝΑῚ καὶ Ο᾽Υ Πυθαγορικόν. > XVIIII. ORDO VRBIVM NOBILIVM. > IDYLLIUM XII. Technopaegnion.

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik