| 1 | AUSONIUS SYMMACHO salutem. |
| 2 | Latebat inter nugas meas libellus ignobilis, utinamque latuisset, neque indicio suo tamquam sorex periret. |
| 3 | Hunc ego cum velut gallinaceus Euclionis situ chartei pulveris eruissem, excussum relegi, atque ut avidus fenerator, improbum nummum malui occupare, quam condere. |
| 4 | Dein cogitans mecum non illud Catullianum, Cui dono lepidum novum libellum? sed ἀμαλακώτερον et verius, Cui dono illepidum rudem libellum? non diu quaesivi. |
| 5 | Tu enim occurristi, quem ego si mihi potestas sit ex omnibus deligendi, unum semper elegerim. |
| 6 | Misi itaque ad te frivola gerris Siculis vaniora, ut cum agis nihil, haec legas, et ne nihil agas, defendas. |
| 7 | Igitur iste nugator libellus iam diu secreta quidem, sed vulgi lectione laceratus perveniet tandem in manus tuas. |
| 8 | Quem tu aut ut Aesculapius redintegrabis ad vitam, aut ut Plato, iuvante Vulcano, liberabis infamia, si pervenire non debet ad famam. |
| 9 | Fuit autem ineptiolae huius ista materia in expeditione, quod tempus, ut scis, licentiae militaris est: super mensam meam facta est invitatio, non illa de ludibrii convivio, ut Graeco more biberetur, sed illa de Flacci ecloga, in qua propter mediam noctem, et novam lunam, et Muraenae auguratum, ternos ter cyathos attonitus petit vates. |
| 10 | Hunc locum de ternario numero illico nostra illa poetica scabies coepit exsculpere: cuius morbi quoniam facile contagium est, utinam ad te quoque prurigo commigret, et fuco tuae emendationis adiecto impingas spongiam, quae imperfectum opus equi male spumantis absolvat. |
| 11 | Ac ne me gloriosum neges, coeptos inter prandendum versiculos ante coenae tempus absolvi, hoc est, dum bibo, et paulo ante, quam biberem. |
| 12 | Sit ergo examen pro materia et tempore. |
| 13 | Sed tu quoque hoc ipsum paulo hilarior et dulcior lege: namque iniurium est de poeta male sobrio lectorem abstemium iudicare. |
| 14 | Neque me fallit fore aliquem, qui hunc iocum nostrum acutis naribus et caperata fronte condemnet, negetque me omnia, quae ad ternarium, et novenarium numeros pertinent attigisse: quem ego verum dicere fatebor, iuste negabo. |
| 15 | Quippe si bonus est, quae omisi, non oblita mihi, sed praeterita existimet. |
| 16 | Dehinc qualiscumque est, cogitet secum, quam multa de his non reperisset, si ipse quaesisset. |
| 17 | Sciat etiam me nec omnibus erutis usum, et quibusdam oblatis abusum. |
| 18 | Quam multa enim de ternario sciens neglexi tempora, et personas, genera, et gradus, novem naturalia metra cum trimetris, totam grammaticam et musicam, librosque medicininos, ter maximum Hermem, et amatorem primum philosophiae, Varronisque numeros, et quidquid profanum vulgus ignorat. |
| 19 | Postremo, quod facile est, cum ipse multa invenerit, comparet se, atque me: occupatum, cum otioso: pransum, cum abstemio: iocum et ludum meum, diligentiam et calumniam suam. |
| 20 | Alius enim alio plura invenire potest, nemo omnia. |
| 21 | Quod si alicui et obscurus videbor, apud eum me sic tuebere: Primum eiusmodi idyllia nisi vel obscura sint, nihil futura: deinde numerorum naturam non esse scirpum, ut sine nodo sint. |
| 22 | Postremo si etiam tibi obscurus fuero, cui nihil neque neglectum est, neque non intellectum: tum vero ego beatus, quod affectavi, assequar, me ut requiras, me desideres, de me cogites. |
| 23 | Vale. |
| 24 | Ter bibe, vel totiens ternos; sic mystica lex est, Vel tria potanti, vel ter tria multiplicanti, Imparibus novies ternis contexere coebum. |
| 25 | Iuris idem tribus est, quod ter tribus. |
| 26 | Omnia in istis: Forma hominis coepti, plenique exactio partus, Quique novem novies fati tenet ultima finis. |
| 27 | Tres Ope progeniti fratres, tres ordine partae ( Al. Parcae). |
| 28 | Vesta, Ceres, et Iuno, secus muliebre sorores. |
| 29 | Inde trisulca Iovis sunt fulmina. |
| 30 | Cerberus inde. |
| 31 | Inde Tridens: triplexque Helenes cum fratribus ovum. |
| 32 | Ter nova Nestoreos implevit purpura fusos. |
| 33 | Et toties terno cornix vivacior aevo. |
| 34 | Quam novies terni glomerantem saecula tractus Vincunt aeripedes ter terno Nestore cervi, Tres quorum aetates superat Phoebeius oscen. |
| 35 | Quem novies senior Gangeticus anteit ales, Ales cinnameo radiatus tempora nido. |
| 36 | Tergemina est Hecate, tria virginis ora Dianae. |
| 37 | Tres Charites, tria Fata, triplex vox, trina elementa, Tres in Trinacria Siredones. |
| 38 | Omnia terna. |
| 39 | Tres volucres, tres semideae, tres semipuellae. |
| 40 | Ter tribus ad palmam iussae certare Camenis, Ore, manu, flatu, buxo, fide, voce canentes. |
| 41 | Tres sophiae partes, tria Punica bella, trimestres Annorum coelique vices, noctisque per umbram Tergemini vigiles. |
| 42 | Ter clara instantis Eoi Signa canit serus deprenso Marte satelles. |
| 43 | Et qui conceptus triplicatae vespere noctis, Iussa quater ternis affixit opima tropaeis. |
| 44 | Et lyrici vates numero sunt Mnemonidarum, Tres solas quondam tenuit quas dextera Phoebi: Sed Citheron totiens ternas ex aere sacravit Relligione patrum, qui sex sprevisse timebant. |
| 45 | Trina Terentino celebrata trinoctia ludo: Qualia bis genito Thebis Trieterica Baccho. |
| 46 | Tres primas Thracum pugnas tribus ordine bellis, Iuniadae patrio inferias misere sepulcro. |
| 47 | Illa etiam thalamos per trina aenigmata quaerens, Qui bipes, et quadrupes foret, et tripes omnia solus, Terruit Aoniam volucris, leo, virgo, triformis Sphinx, volucris pennis, pedibus fera, fronte puella. |
| 48 | Trina in Tarpeio fulgent consortia templo. |
| 49 | Humana efficiunt habitacula ter genus artes, Parietibus quae saxa locat, quae culmine tigna, Et quae supremo comit tectoria cultu. |
| 50 | Hinc Bromii quadrantal, et hinc Sicana medimna. |
| 51 | Hoc tribus, haec geminis tribus explicat usus agendi. |
| 52 | In Physicis tria prima, Deus, mundus, data forma. |
| 53 | Ter genus omnigenum, genitor, genitrix, generatum. |
| 54 | Per trinas species trigonorum regula currit, Aequilatus, vel crure pari, vel in omnibus impar. |
| 55 | Tres coit in partes numerus perfectus: ut idem Congrege ter trino per ter tria dissolvatur. |
| 56 | Tres primus, par, impar habet, mediumque: sed ipse Ut tres, sic quinque, et septem quoque dividit unus. |
| 57 | Et numero in toto positus sub acumine centri, Distinguit solidos coebo pergente trientes, Aequipares dirimens partes ex impare terno, Et paribus triplex medium: cum quattuor et sex Bisque quaternorum secernitur omphalos idem. |
| 58 | Ius triplex, tabulae quod ter sanxere quaternae, Sacrum, privatum, et populi commune quod usquam est. |
| 59 | Interdictorum trinum genus: unde repulsus Vi fuero, aut Utrobi fuerit, Quorumve bonorum. |
| 60 | Triplex libertas, capitisque minutio triplex. |
| 61 | Trinum dicendi genus est, sublime, modestum, Et tenui filo. |
| 62 | Triplex quoque forma medendi, Quoi logos, aut methodos, cuique experientia nomen. |
| 63 | Et medicina triplex, servare, cavere, mederi. |
| 64 | Tres oratorum cultus, regnata Colosso Quem Rhodos, Actaeae quem dilexistis, Athenae, Et quem de scenis tetrica ad subsellia traxit Prosa Asiae, in causis numeros imitata chororum. |
| 65 | Orpheos hinc tripodes, quia sunt tria, terra, aqua, flamma. |
| 66 | Triplex sideribus positus, distantia, forma. |
| 67 | Et modus, et genitrix modulorum musica triplex, Mixta libris, secreta astris, vulgata theatris. |
| 68 | Martia Roma triplex, equitatu, plebe, senatu. |
| 69 | Hoc numero tribus, et sacro de monte Tribuni. |
| 70 | Tres equitum turmae: tria nomina nobiliorum. |
| 71 | Nomina sunt chordis tria: sunt tria nomina mensi. |
| 72 | Geryones triplex: triplex compago Chimaerae. |
| 73 | Scylla triplex commissa tribus, cane, virgine, pisce. |
| 74 | Gorgones, Harpyiaeque, et Erynnies agmine terno. |
| 75 | Et tres fatidicae nomen commune Sibyllae: Quarum tergemini fatalia carmina libri: Quos ter quinorum servat cultura virorum. |
| 76 | Ter bibe. |
| 77 | Tres numerus super omnia, tres Deus unus. |
| 78 | Hic quoque ne ludus numero transcurrat inerti, Ter decies ternos habeat, deciesque novenos. |