| 1 | AUSONIUS PAULO suo salutem. |
| 2 | Pervincis tamen, et operta Musarum mearum, quae initiorum velabat obscuritas, quamquam non profanus irrumpis, Paule charissime. |
| 3 | Quamvis enim te non eius vulgi existimem, quod Horatius arcet ingressu, tamen sua cuique sacra. |
| 4 | Nec idem Cereri quod Libero, etiam sub iisdem cultoribus. |
| 5 | Poemata quae in alumnam meam luseram, rudia et inchoata ad domesticae solatium cantilenae, cum sine metu et arcana securitate fruerentur, proferre ad lucem caligantia coegisti: verecundiae meae scilicet spolium concupisti, aut quantum tibi in me iuris esset ab invito indicari. |
| 6 | Nae tu Alexandri Macedonis pervicaciam supergressus, qui fatalis iugi lora, cum solvere non posset, abscidit, et Pythiae specum, quod nefas erat petere, penetravit. |
| 7 | Utere igitur ut tuis pari iure, sed fiducia dispari. |
| 8 | Quippe tua possunt populum non timere, meis etiam intra me erubesco. |
| 9 | Ut voluisti, Paule, cunctos Bissulae versus habes: Lusimus quos in Suevae gratiam virgunculae, Otium magis foventes, quam studentes gloriae. |
| 10 | Tu molestus flagitator lege molesta carmina. |
| 11 | Tibi, quod intristi, exedendum est; sic vetus verbum iubet; Compedes, quas ipse fecit, ipsus ut gestet faber. |
| 12 | Ad lectorem huius libelli. |
| 13 | Carminis incompti tenuem lecture libellum, Pone supercilium. |
| 14 | Seria contractis expende poemata rugis. |
| 15 | Nos Thymelen sequimur. |
| 16 | Bissula in hoc schedio cantabitur, aut Erasinus. |
| 17 | Admoneo, ante bibas. |
| 18 | Ieiunis nil scribo, meum post pocula si quis Legerit, hic sapiat. |
| 19 | Sed magis hic sapiet, si dormiet: et putet ista Somnia missa sibi. |
| 20 | Ubi nata sit Bissula, et quomodo in manus domini venerit. |
| 21 | Bissula trans gelidum stirpe et lare prosata Rhenum, Conscia nascentis Bissula Danubii, Capta manu, sed missa manu, dominatur in eius Deliciis, cuius bellica praeda fuit. |
| 22 | Matre carens, nutricis egens, nescivit herai Imperium . . . . . . . . . . . Fortunae ac patriae quae nulla opprobria sensit, Illico inexperto libera servitio. |
| 23 | Sic Latiis mutata bonis, Germana maneret Ut facies, oculos caerula, flava comas. |
| 24 | Ambiguam modo lingua facit, modo forma puellam, Haec Rheno genitam praedicat, haec Latio. |
| 25 | De eadem Bissula. |
| 26 | Delicium, blanditiae, ludus, amor, voluptas, Barbara, sed quae Latias vincis alumna pupas, Bissula nomen tenerae rusticulum puellae, Horridulum non solitis, sed domino venustum. |
| 27 | Ad pictorem, de Bissulae imagine. |
| 28 | Bissula nec ceris, nec fuco imitabilis ullo, Naturale decus fictae non commodat arti. |
| 29 | Sandyx, et cerussa, alias simulate puellas, Temperiem hanc vultus nescit manus, ergo age, pictor, Puniceas confunde rosas, et lilia misce. |
| 30 | Quique erit ex illis color aeris, ipse sit oris. |
| 31 | Ad eumdem. |
| 32 | Pingere si nostram pictor meditaris alumnam, Aemula Cecropias ars imitetur apes. |