| 1 | AUSONIUS GREGORIO filio salutem. |
| 2 | An umquam vidisti nebulam pictam in pariete? Vidisti utique et meministi. |
| 3 | Treviri quippe in triclinio Aeoli fucata est pictura haec: Cupidinem cruci affigunt mulieres amatrices, non istae de nostro saeculo, quae sponte peccant, sed illae heroicae, quae sibi ignoscunt, et plectunt deum, quarum partem in lugentibus campis Maro noster enumerat. |
| 4 | Hanc ego imaginem specie et argumento miratus sum. |
| 5 | Denique mirandi stuporem transtuli ad ineptiam poetandi. |
| 6 | Mihi praeter lemma nihil placet. |
| 7 | Sed commendo tibi errorem meum: naevos nostros, et cicatrices amamus; nec soli nostro vitio peccasse contenti, affectamus ut amentur. |
| 8 | Verum quid ego huic eclogae studiose patrocinor? Certus sum, quodcumque meum scieris, amabis, quod magis spero, quam ut laudes. |
| 9 | Vale, ac dilige parentem. |
| 10 | Aeris in campis, memorat quos Musa Maronis, Myrteus amentes ubi lucus opacat amantes, Orgia ducebant Heroides, et sua quaeque, Ut quondam occiderant, lethi argumenta gerebant, Errantes silva in magna, et sub luce maligna Inter arundineasque comas, gravidumque papaver, Et tacitos sine labe lacus, sine murmure rivos: Quorum per ripas nebuloso lumine marcent Fleti olim regum et puerorum nomina flores, Mirator Narcissus, et Oebalides Hyacinthus, Et Crocus auricomans, et murice pictus Adonis, Et tragico scriptus gemitu Salaminius Aeas. |
| 11 | Omnia quae lacrymis et amoribus anxia moestis Exercent memores obita iam morte dolores, Rursus in amissum revocant Heroidas aevum. |
| 12 | Fulmineos Semele decepta puerpera partus Deflet, et ambustas lacerans per inania cunas Ventilat ignavum simulati fulminis ignem. |
| 13 | Irrita dona querens, sexu gavisa virili, Moeret in antiquam Caenis revocata figuram. |
| 14 | Vulnera siccat adhuc Procris: Cephalique cruentam Diligit et percussa manum. |
| 15 | Fert fumida testa Lumina Sestiaca praeceps de turre puella. |
| 16 | Et de nimboso saltum Leucate minatur Mascula Lesbiacis Sappho peritura sagittis. |
| 17 | Harmoniae cultus Eriphyle moesta recusat, Infelix nato, nec fortunata marito. |
| 18 | Tota quoque aeriae Minoia fabula Cretae, Picturarum instar tenui sub imagine vibrat. |
| 19 | Pasiphae nivei sequitur vestigia tauri. |
| 20 | Licia fert glomerata manu deserta Ariadne. |
| 21 | Respicit abiectas desperans Phaedra tabellas. |
| 22 | Haec laqueum gerit: haec vanae simulacra coronae: Daedaliae pudet hanc latebras subiisse iuvencae. |
| 23 | Praereptas queritur per inania gaudia noctes Laodamia duas vivi functique mariti. |
| 24 | Parte truces alia strictis mucronibus omnes Et Thisbe, et Canace, et Sidonis horret Elissa. |
| 25 | Coniugis haec, haec patris, et haec gerit hospitis ensem. |
| 26 | Errat et ipsa olim, qualis per Latmia saxa Endymioneos solita affectare sopores, Cum face, et astrigero diademate Luna bicornis. |
| 27 | Centum aliae veterum recolentes vulnera amorum, Dulcibus et moestis refovent tormenta querelis. |
| 28 | Quas inter medias furvae caliginis umbram Dispulit inconsultus Amor stridentibus alis. |
| 29 | Agnovere omnes puerum: memorique recursu Communem sensere reum, quamquam humida circum Nubila et auratis fulgentia cingula bullis, Et pharetram, et rutilae fuscarent lampados ignem: Agnoscunt tamen: et vanum vibrare vigorem Occipiunt: hostemque unum loca non sua nactum, Cum pigros ageret densa sub nocte volatus, Facta nube premunt; trepidantem et cassa parantem Suffugia, in coetum mediae traxere catervae. |
| 30 | Eligitur moesto myrtus notissima luco, Invidiosa deum poenis. |
| 31 | Cruciaverat illic Spreta olim memorem Veneris Proserpina Adonin. |
| 32 | Huius in excelso suspensum stipite Amorem, Devinctum post terga manus, substrictaque plantis Vincula moerentem, nullo moderamine poenae Affigunt: reus est sine crimine, iudice nullo Accusatus Amor. |
| 33 | Se quisque absolvere gestit, Transferat ut proprias aliena in crimina culpas. |
| 34 | Cunctae exprobrantes tolerati insignia lethi Expediunt. |
| 35 | Haec arma putant, haec ultio dulcis, Ut quo quaeque periit, studeat punire dolore. |
| 36 | Haec laqueum tenet, haec speciem mucronis inanem Ingerit: illa cavos amnes, rupemque fragosam, Insanique metum pelagi, et sine fluctibus aequor. |
| 37 | Nonnullae flammas quatiunt, trepidoque minantur Stridentes nullo igne faces. |
| 38 | Rescindit adultum Myrrha uterum lacrymis lugentibus: inque paventem Gemmea fletiferi iaculatur succina trunci. |
| 39 | Quaedam ignoscentum specie ludibria tantum Sola volunt: stylus ut tenuis sub acumine puncti Eliciat tenerum, de quo Rosa nata, cruorem. |
| 40 | Aut pubi admoveant petulantia lumina lychni. |
| 41 | Ipsa etiam simili genitrix obnoxia culpae Alma Venus tantos penetrat secura tumultus. |
| 42 | Nec circumvento properans suffragia nato Terrorem ingeminat, stimulisque accendit amaris Ancipites furias: natique in crimina confert Dedecus ipsa suum: quod vincula caeca mariti Deprenso Mavorte tulit: quod pube pudenda Hellespontiaci ridetur forma Priapi. |
| 43 | Quod crudelis Eryx; quod semivir Hermaphroditus. |
| 44 | Nec satis in verbis. |
| 45 | Roseo Venus aurea serto Moerentem pulsat puerum, et graviora paventem. |
| 46 | Olli purpureum mulcato corpore rorem Sutilis expressit crebro rosa verbere: quae, iam Tincta prius, traxit rutilum magis ignea fucum. |
| 47 | Inde truces cecidere minae: vindictaque maior Crimine visa suo, Venerem factura nocentem. |
| 48 | Ipsae intercedunt Heroides, et sua quaeque Funera crudeli malunt ascribere fato. |
| 49 | Tum grates pia mater agit cessisse dolentes, Et condonatas puero dimittere culpas. |
| 50 | Talia nocturnis olim simulacra figuris Exercent trepidam casso terrore quietem, Quae postquam multa perpessus nocte Cupido Effugit; pulsa tandem caligine somni Evolat ad superos, portaque evadit eburna. |