monumenta.ch > Iustinus > 32 > IDYLLIUM IX. Item precatio kalendis Ianuariis. > VI PRECATIO AVSONII CONSVLIS DESIGNATI PRIDIE KAL. IAN. FASCIBVS SVMPTIS. > VIIII VERSVS PASCHALES †PROCO DICTI. > pridie kalendas Ianuarii fascibus sumptis. > IDYLLIUM V. Genethliacon ad eumdem Ausonium nepotem. > I. - EPITAPHIUM HILTIBRATI EPISCOPI. > VIII GRATIARVM ACTIO DICTA DOMINO GRATIANO AVGVSTO. > CIX. Supputatio ab urbe condita in consulatum nostrum. > > IDYLLIUM IV. Ad nepotem Ausonium protrepticon de studio puerili.
Ausonius, Idyllia, IDYLLIUM III. Ausonii villula. <<<     >>> IDYLLIUM V. Genethliacon ad eumdem Ausonium nepotem.

Ausonius, Idyllia, IDYLLIUM IV. Ad nepotem Ausonium protrepticon de studio puerili.

1 AUSONIUS HESPERIO filio suo salutem.
2 Libellum, quem ad nepotulum meum sororis tuae filium instar protreptici luseram, venturus ipsi praemisi legendum.
3 Hoc enim malui quam ipse recitare, esset ut tibi censura liberior, quae duabus causis impediri solet: Quod aureis nostras audita velocius quam lecta praetereunt, et quod sinceritas iudicandi praesentia recitantis oneratur.
4 Nunc tibi utrumque integrum (non obstat nostri verecundia).
5 Sed heus tu, fili dulcissime, habeo quod admoneam, si qua tibi multo sint fucatius concinnata, quam verius, et plus coloris, quam succi habere videantur, ipse sciens fluere permisi, venustula ut essent magis, quam forticula, instar virginum, quas matres student demissis humeris, iunceo pectore esse, ut graciles sint.
6 Nosti caetera.
7 Superest, ut dicas, Quid moraris iudicationem meam de eo, quod ipse pronuntias esse mendosum? Dicam scilicet, me huiusmodi versibus foris erubescere, haec annis illius magis quam meis scripsi, aut fortasse et meis, δὶς παῖδες οἱ γέροντες.
8 Ad summam, valeat austeritas tua, mihi cum infante ratio est.
9 Vale, fili dulcissime.
10 Sunt etiam Musis sua ludicra; mista Camoenis
Otia sunt, mellite nepos; nec semper acerbi
Exercet pueros vox imperiosa magistri.
11 Sed requie studiique vices rata tempora servant.
12 Et satis est puero memori legisse libenter.
13 Et cessare licet.
14 Graio Schola nomine dicta est,
Iusta laboriferis tribuantur ut otia Musis.
15 Quo magis alternum certus succedere ludum,
Disce libens.
16 Longum delenitura laborem
Intervalla damus.
17 Studium puerile fatiscit,
Laeta nisi austeris varientur festa profestis.
18 Disce libens, tetrici nec praeceptoris habenas
Detestare, nepos.
19 Numquam horrida forma magistri.
20 Ille licet tristis senio, nec voce serenus,
Aspera contractae minitetur iurgia frontis,
Numquam immanis erit placita assuetudine vultus,
Qui semel imbuerit.
21 Rugas nutricis amabit.
22 Qui refugit matrem.
23 Pappos, aviasque trementes
Anteferunt patribus seri nova cura nepotes.
24 Sic neque Peliden terrebat Achillea Chiron
Thessalico permixtus equo: nec pinifer Atlas
Amphitryoniadem puerum: sed blandus uterque
Mitibus alloquiis teneros mulcebat alumnos.
25 Tu quoque ne metuas: quamvis schola verbere multo
Increpet, et truculenta senex gerat ora magister.
26 Degeneres animos timor arguit: at tibi consta
Intrepidus, nec te clamor, plagaeque sonantes,
Nec matutinis agitet formido sub horis:
Quod sceptrum vibrat ferulae, quod multa supellex
Virgea, quod fallax scuticam praetexit aluta:
Quod fervent trepido subsellia vestra tumultu.
27 Pompa loci, et vani fugiatur scena timoris.
28 Haec olim genitorque tuus, genitrixque secuti
Securam placido mihi permulsere senectam.
29 Tu senium, quodcumque super labentibus annis
Fata dabunt, qui nomen avi geris indole prima,
Prime nepos, vel re vel spe mihi porge fruendum.
30 Nunc ego te puerum: mox in iuvenilibus annis,
Iamque virum cernam, si fors ita iusserit; aut si
Invidia est, sperabo tamen, nec vota fatiscent,
Ut patris, utque mei non immemor, ardua semper
Praemia Musarum cupias: facundus et olim
Hac gradiare via, qua nos praecessimus: et cui
Proconsul genitor, praefectus avunculus instant.
31 Perlege quodcumque est memorabile.
32 Priva monebo.
33 Conditor Iliados, et amabilis orsa Menandri
Evolvenda tibi.
34 Tu flexu et acumine vocis
Innumeros numeros doctis accentibus effer.
35 Affectusque impone legens.
36 Distinctio sensum
Auget, et ignavis dant intervalla vigorem.
37 Ecquando ista meae contingent dona senectae?
Quando oblita mihi tot carmina, totque per aevum
Connexa historiae, soccos aulaeaque regum,
Et melicos, lyricosque modos praefando, novabis,
Obductosque seni facies puerascere sensus?
Te praeeunte, nepos, modulata poemata Flacci,
Altisonumque iterum fas est didicisse Maronem.
38 Tu quoque, qui Latium lecto sermone Terenti
Comis, et astricto percurris pulpita socco,
Ad nova vix memorem diverbia coge senectam.
39 Iam facinus, Catilina, tuum, Lepidique tumultum,
Ab Lepido et Catulo iam res et tempora Romae
Orsus, bis senos seriem connecto per annos.
40 Iam lego civili mistum mavorte duellum.
41 Movit quod socio Sertorius exsul Ibero.
42 Nec rudis haec avus admoneo, sed mille docendo
Ingenia expertus.
43 Multos lactantibus annis
Ipse alui: gremioque fovens, et murmura solvens,
Eripui tenerum blandis nutricibus aevum.
44 Mox pueros molli monitu et formidine leni
Pellexi, ut mites peterent per acerba profectus,
Carpturi dulcem fructum radicis amarae.
45 Idem vesticipes motu iam puberis aevi,
Ad mores, artesque bonas, fandique vigorem
Produxi: quamquam imperium cervice negarent
Ferre, nec insertis praeberent ora lupatis.
46 Ardua temperies, dura experientia, rarus
Eventus, longo rerum spectatus ab usu,
Ut regat indocilem mitis censura iuventam.
47 Quae tolerata mihi, donec iam aerumna iuvaret,
Leniretque usu bona consuetudo laborem.
48 Donec ad Augustae pia munera disciplinae
Accirer, varioque accingerer auctus honore:
Aurea cum parere mihi palatia iussum.
49 Absistat Nemesis: ferat et fortuna iocantem.
50 Praesedi imperio, dum praetextatus in ostro,
Et sceptro, et solio, sibi praefert iura magistri,
Maioresque putat nostros Augustus honores.
51 Quos mox sublimi maturus protulit auctu:
Quaestor ut Augustis, patri, natoque crearer:
Ut praefecturam duplicem, sellamque curulem,
Ut trabeam, pictamque togam, mea praemia, consul
Induerer: fastisque meis praelatus haberer.
52 His ego quaesivi meritum quamgrande nepoti
Consul avus: lumenque tuae praeluceo vitae.
53 Quamvis et patrio iamdudum nomine clarus,
Posses ornatus, posses honoratus haberi:
Accessit tamen ex nobis honor inclytus.
54 Hunc tu
Effice, ne sit onus: per te ut connixus in altum
Conscendas: speresque tuos, te consule, fasces.
Ausonius HOME

uldVLF111.98

Ausonius, Idyllia, IDYLLIUM III. Ausonii villula. <<<     >>> IDYLLIUM V. Genethliacon ad eumdem Ausonium nepotem.
monumenta.ch > Iustinus > 32 > IDYLLIUM IX. Item precatio kalendis Ianuariis. > VI PRECATIO AVSONII CONSVLIS DESIGNATI PRIDIE KAL. IAN. FASCIBVS SVMPTIS. > VIIII VERSVS PASCHALES †PROCO DICTI. > pridie kalendas Ianuarii fascibus sumptis. > IDYLLIUM V. Genethliacon ad eumdem Ausonium nepotem. > I. - EPITAPHIUM HILTIBRATI EPISCOPI. > VIII GRATIARVM ACTIO DICTA DOMINO GRATIANO AVGVSTO. > CIX. Supputatio ab urbe condita in consulatum nostrum. > > IDYLLIUM IV. Ad nepotem Ausonium protrepticon de studio puerili.