| 1 | Salve haerediolum maiorum regna meorum, Quod proavus, quod avus, quod pater excoluit. |
| 2 | Quod mihi iam senior, properata morte, relinquit. |
| 3 | Eheu! nolueram tam cito posse frui. |
| 4 | Iusta quidem series patri succedere: verum Esse simul dominos, gratior ordo piis. |
| 5 | Nunc labor et curae mea sunt. |
| 6 | Sola ante voluptas Partibus in nostris. |
| 7 | Caetera patris erant. |
| 8 | Parvum haerediolum, fateor, sed nulla fuit res Parva umquam aequanimis: adde etiam unanimis. |
| 9 | Ex animo rem stare aequum puto, non animum ex re. |
| 10 | Cuncta cupit Croesus, Diogenes nihilum; Spargit Aristippus mediis in Syrtibus aurum; Aurea non satis est Lydia tota Midae. |
| 11 | Cui nullus finis cupiendi, est nullus habendi. |
| 12 | Ille opibus modus est, quem statuas animo. |
| 13 | Verum ager iste meus quantus sit, nosce: etiam me Noveris, et noris te quoque, si potis es: Quamquam difficile est se noscere. |
| 14 | Γνῶθι σεαυτὸν. |
| 15 | Quam propere legimus, tam cito negligimus. |
| 16 | Agri bis centum colo iugera; vinea centum Iugeribus colitur, prataque dimidium. |
| 17 | Silva supra duplum quam prata, et vinea, et arvum. |
| 18 | Cultor agri nobis nec superest, nec abest. |
| 19 | Fons propter puteusque brevis, tum purus et amnis. |
| 20 | Naviger hic refluus me vehit, ac revehit. |
| 21 | Conduntur fructus geminum mihi semper in annum. |
| 22 | Cui non longa penus, huic quoque prompta fames. |
| 23 | Haec mihi nec procul urbe sita est, nec prorsus ad urbem: Ne patiar turba, utque bonis potiar. |
| 24 | Et quotiens mutare locum fastidia cogunt, Transeo: et alternis rure, vel urbe fruor. |