| 1 | Nomine ego Ausonius, non ultimus arte medendi: Et mea si nosses tempora, primus eram. |
| 2 | Vicinas urbes colui patriaque domoque, Vasates patria, sed lare Burdigalam. |
| 3 | Curia me duplex, et uterque senatus habebat Muneris exsortem, nomine participem. |
| 4 | Non opulens, nec egens, parcus sine sordibus egi. |
| 5 | Victum, habitum, mores semper eadem habui. |
| 6 | Sermone impromptus Latio: verum Attica lingua Suffecit culti vocibus eloquii. |
| 7 | Obtuli opem cunctis poscentibus artis inemptae: Officiumque meum cum pietate fuit. |
| 8 | Iudicium de me studui praestare bonorum: Ipse mihi numquam, iudice me, placui. |
| 9 | Officia in multos diverso debita cultu, Personis, meritis, tempore distribui. |
| 10 | Litibus abstinui: non auxi, non minui rem. |
| 11 | Indice me nullus, sed neque teste perit. |
| 12 | Invidi numquam. |
| 13 | Cupere atque ambire refugi. |
| 14 | Iurare, aut falsum dicere, par habui. |
| 15 | Factio me sibi non, non coniuratio iunxit. |
| 16 | Sincero colui foedere amicitias. |
| 17 | Felicem scivi, non qui, quod vellet, haberet: Sed qui per fatum non data non cuperet. |
| 18 | Non occursator, non garrulus, obvia cernens, Valvis et velo condita non adii. |
| 19 | Famam, quae posset vitam lacerare bonorum, Non finxi: et veram si scierim, tacui. |
| 20 | Ira procul: spes vana procul: procul anxia cura; Inque bonis hominum gaudia falsa procul. |
| 21 | Vitati coetus, eiuratique tumultus, Et semper fictae principum amicitiae. |
| 22 | Deliquisse nihil numquam laudem esse putavi, Atque bonos mores legibus antetuli. |
| 23 | Irasci promptus, properavi condere motum: Atque mihi poenas pro levitate dedi. |
| 24 | Coniugium per lustra novem, sine crimine, concors Unum habui: gnatos quattuor edidimus. |
| 25 | Prima obiit lactans; at qui fuit ultimus aevi, Pubertate rudi non rudis interiit. |
| 26 | Maximus ad summum culmen pervenit honorum, Praefectus Gallis, et Libyae, et Latio, Tranquillus, clemens, oculis, voce, ore serenus, In genitore suo mente animoque pater. |
| 27 | Huius ego et natum, et generum pro consule vidi. |
| 28 | Consul ut ipse foret, spes mihi certa fuit. |
| 29 | Matronale decus possedit filia. |
| 30 | Cuius Egregia et nuptae laus erat, et viduae; Quae nati, generisque et progeneri. |
| 31 | Simul omnium Multiplici illustres vidit honore domos. |
| 32 | Ipse nec affectans, nec detrectator honorum, Praefectus magni nuncupor Illyrici. |
| 33 | Haec me fortunae larga indulgentia suasit, Numine adorato, vitae abitum petere. |
| 34 | Ne fortunatae spatium inviolabile vitae Fatali admorsu stringeret ulla dies. |
| 35 | Obtinui: auditaeque preces; spem, vota, timorem, Sopitus placido fine, relinquo aliis. |
| 36 | Inter moerentes, sed non ego moestus, amicos Dispositis iacui funeris arbitriis. |
| 37 | Nonaginta annos baculo sine, corpore toto Exegi, cunctis integer officiis. |
| 38 | Haec quicumque leges, non aspernabere fari: Talis vita tibi, qualia vota mihi. |