| 1 | Iniuria quidem est patri familias maritimis deliciis abundanti terrenum aliquid et agreste praebere; sed ego, ut et causa mihi esset aput unanimitatem tuam aliquid conloquendi et aliquod sermoni huic obsequium viderer adiungere, panculas de paucissimis, quas pueruli vespere inferunt, ficedulas misi. |
| 2 | quarum eum erubescerem paucitatem, plura etiam versiculis verba subtexui, quasi vero numerum loquacitate facturus. |
| 3 | sed quia utraque culpabilia sunt, tu utrisque benigne ae familiariter ignoscendo facies, ut nec inhumana videatur paucitas nec odiosa garrulitas. |
| 4 | Sume igitur pastas dumoso in rure volucres, quas latitans filicis sub tegmine callidus anceps, dum simili mentitur aves fallitque susurro, agmina viscatis suspendit credula virgis. |
| 5 | tunc referens tenuem non parvo munere praedam digerit aucupium tabulis: et primus opimis ordo nitet, sensim tenuatus ad ima tabellae. |
| 6 | ut minus offendat macies, praelata saginae gratia praeventos pingui iuvat alite visus. |