monumenta.ch > Ausonius > AUSONIUS PAULINO SUO sal. PL. D. > XLV. De eodem Rufo. > AUSONIUS SYMMACHO > 11 > quo Daphne tegebatur. > Ausonio Paulinus
Ausonius, Epistulae, Ausonio Paulinus <<<     >>> ORATIO PAULINI

Ausonius, Epistulae, Ausonio Paulinus

1 defore me patriis tota trieteride terris
atque alium legisse vagis erroribus orbem,
culta prius vestrae oblitum consortia vitae,
increpitas sanctis mota pietate querellis.
2 amplector patrio venerandos pectore motus
et mihi gratandas salvis adfectibus iras.
3 set reditum inde meum, genitor, te poscere mallem,
unde dari possit, revocandum me tibi credam,
cum steriles fundas non ad divina precatus,
Castalidis supplex averso numine Musis?
non his numinibus tibi me patriaeque reduces.
4 surda vocas et nulla rogas (levis hoc feret aura,
quod datur in nihilum) sine numine nomina Musas.
5 inrita ventosae rapiunt haec vota procellae,
quae non missa deo vacuis in nubibus haerent
nec penetrant superi stelantem regis in aulam.
6
Si tibi eum mei reditus, illum adspice et ora,
qui tonitru summi quatit ignea culmina caeli,
qui trifido igne micat nec inania murmura miscet
quique satis caelo soles largitur et imbres,
qui super omne, quod est, vel in omni totus ubique,
omnibus infuso rebus regit omnia Christo:
quo mentes tenet atque movet, quo tempora nostra
et loca disponit, quod si contraria votis
constituat nostri, prece deflectendus in illa est,
quae volumus.
7 quid me accusas? si displicet actus
quem gero agente deo, prius est: fiat reus auctor,
cui placet aut formare meos aut vertere sensus.
8 nam mea si reputes, quae pristina, quae tibi nota.
9 sponte fatebor eum modo me non esse, sub illo
tempore qui fuerim, quo non perversus habebar
et perversus eram falsi caligine cernens,
stulta dei sapiens et mortis pabula vivens.
10 quo magis ignosci mihi fas, quia promptius ex hoc
agnosci datur a summo genitore novari,
quod non more meo geritur: non, arbitror, istic
confessus dicar mutatae in prava notandum
errorem mentis, quoniam sim sponte professus
me non mente mea vitam mutasse priorem,
mens nova mi,fateor, means nonmea: non meaquondam,
set mea nunc auctore deo, qui, si quid in actu
ingeniove meo sua dignum ad munia vidit,
gratia prima tibi, tibi gloria debita cedit,
cuius praeceptis partum est, quod Christus amaret.
11 Quare gratandum magis est tibi, quam queritandum,
quod tuus ille, tuis studiis et moribus ortus,
Paulinus, cui te non infitiare parentem,
nec modo, cum credis perversum, sic mea verti
consilia, ut sim promeritus Christi fore, dum sum
Ausonii, feret ille tuae sua praemia laudi
deque tua primum tibi deferet arbore fructum.
12 Unde, precor, meliora putes nec maxima perdas
praemia detestando tuis bona fontibus orta.
13 non etenim mihi mens vaga, sed neque participantum
vita fugax hominum, Lyciae qua scribis in antris
Pcgaseum vixisse equitem, licet avia multi
numine agente eolant, clari velut ante sophorum
pro studiis musisque suis: ut nunc quoque, castis
qui Christum sumpsere animis, agitare frequentant,
non inopes animi neque de feritate legentes
desertis habitare locis; sed in ardua versi
sidera spectantesque deum verique profunda
perspicere intenti de vanis libera curis
otia amant strepitumque fori rerumque tumultus
cunctaque divinis inimica negotia donis,
et Christi imperiis et amore salutis, abhorrent
speque fideque deum sponsa mercede sequuntur,
quam referet certus non desperantibus auctor,
si modo non vincant vacuis praesentia rebus,
quaeque videt spernat, quae non videt ut mereatur
secreta ignitus penetrans caelestia sensus.
14 namque caduca patent nostris, aeterna negantur
visibus; et nunc spe sequimur,quod mente videmus,
spernentes varias, rerum spectacula, formas
et male corporeos bona sollicitantia visus.
15 attamen haec sedisse illis sententia visa est,
tota quibus iam lux patuit verique bonique,
venturi aeternum saecli et praesentis inane.
16 At mihi, non eadem cui gloria, cur eadem sit
fama? fides voti par est, sed amoena colenti,
nunc etiam et blanda posito locupletis in acta
litoris, unde haec iam tam festinata locorum
invidia est? utinam iustus me carpere livor
incipiat: Christi sub nomine probra placebunt,
non patitur tenerum mens numine firma pudorem,
et laus hic contempta redit mihi iudice Christo.
17 Ne me igitur, venerande parens, his ut male versum
increpites studiis neque me vel coniuge carpas
vel mentis vitio: non anxia Bellerophontis
mens est nec Tanaquil mihi, sed Lucretia coniunx,
nec mihi nunc patrii est, ut visa, oblivio caeli,
qui summum suspecto patrem, quem qui colit unum,
hic vere memor est caeli, crede ergo, pater, nos
nec caeli inmemores nec vivere mentis egentes,
humanisque agitare locis, studia ipsa piorum
testantur mores hominum; nec enim impia summum
gens poterit novisse deum: sint multa locorum,
multa hominum studiis inculta, expertia legum,
quae regio agresti ritu earet? aut quid in istis
improbitas aliena nocet? quod tu mihi vastos
Vaseoniae saltus et ninguida Pyrenaei
obicis hospitia, in primo quasi limine fixus
Hispanae regionis agam nec sit locus usquam
rure vel urbe mihi, summum qua dives in orbem
usque patet mersos spectans Hispania soles.
18 sed fuerit fortuna iugis habitasse latronum,
num lare barbarico rigui mutatus in ipsos,
inter quos habui, socia feritate colonos?
non recipit mens pura malum neque levibus haerent
inspersae fibris maculae: si Vascone saltu
quisquis agit purus sceleris vitam, integer aeque
nulla ab inhumano morum contagia ducit
hospite, sed mihi cur sit ab illo nomine crimen,
qui diversa colo, ut colui, loca iuncta superbis
urbibus et laetis hominum celeberrima cultis?
ac si Vasconicis mihi vita fuisset in oris,
cur non more meo potius formata ferinos
poneret, in nostros migrans, gens barbara ritus?
Nam quod in cversis habitacula ponis Hibera
urbibus et deserta tuo legis oppida versu
montanamque milli Calagorrim et Birbilim acutis
pendentem scopulis eodemque iacentis Hilerdac
exprobras, velut his habitem laris exul et urbis
extra hominum tecta atque vias; - an credis Hiberae
has telluris opes, Hispani nescius orbis,
quo gravis ille poli sub pondere constitit Atlans,
ultima nunc eius mons portio metaque terrae,
discludit bimarem celso qui vertice Calpen?
Birbilis huic tantum, Calagorris, Hilerda notantur,
Caesarea est Augusta cui, Barcinus amoena
et capite insigni despectans Tarraco pontum?
Quid numerem egregias terris et moenibus urbes,
quas geminum felix Hispania tendit in aequor,
qua Betis Oceanum Tyrrhenumque auget Hiberus,
lataque distantis pelagi divortia conplet,
orbe suo finem ponens in limite mundi?
anne tibi, o domine inlustris, si scribere sit mens,
qua regione habites, placeat reticere nitentem
Burdigalam et piceos malis describere Boios?
cumque Maroialicis tua prodigis otia thermis
inter et umbrosos donas tibi vivere lucos,
laeta locis et mira colens habitacula tectis:
nigrantesne casas et texta mapalia culmo
dignaque pellitis habitas deserta Bigerris?
quique superba tuae contemnis moenia Romae
consul, arenosas non dedignare Vasatas?
vel quia Pictonicis tibi fertile rus viret arvis,
Raraunum Ausonias heu devenisse curules
conquerar, et trabeam veteri sordescere fano;
quae tamen augusta Latiaris in urbe Quirini
Caesareas inter parili titulo palmatas
fulget inadtrito longum venerabilis auro,
florentem retinens meriti vivacis honorem.
19 aut eum Lucani retinens culmine fundi,
aemula Romuleis habitans fastigia tectis,
materiam praebente loco, qui proxima signat,
in Condatino dicetis degere vieo?
Multa iocis pateant, liceat quoque ludere fictis;
sed lingua mulcente gravem interlidere dentem,
ludere blanditiis mentibus et male dulces
fermentare iocos satirae mordacis aceto
saepe poetarum, numquam decet esse parentum,
namque fides pietasque petunt, ut, quod mala nectens
insinuat castis fama auribus, hoc bona voti
mens patris adfigi fixumque haerescere cordi
non sinat, et vulgus scaevo rumore malignum
ante habitos mores, non semper flectere vitam
crimen habet: namque est laudi bene vertere, eum me
inmutatum audis, studium officiumque require.
20 si pravo rectum, si relligiosa profanis,
luxurie parcum, turpi mutatur honestum,
segnis, iners, obscurus ago, miserere sodalis
in mala perversi: blandum licet ira parentem
excitet, ut lapsum rectis instauret amicum
moribus et monitu reparet meliora severo.
21
At si forte itidem, quod legi et quod sequor, audis,
corda pio vovisse deo venerabile Christi
imperium docili pro credulitate sequentem,
persuasumque dei monitis aeterna parari
praemia mortali damnis praesentibus empta,
non reor id sancto sic displicuisse parenti,
mentis ut errorem credat sic vivere Christo,
ut Christus sanxit, iuvat hoc nec paenitet huius
erroris, stultus diversa sequentibus esse
nil moror, aeterno mea dum sententia regi
sit sapiens, breve, quidquid homo est, homo corporis aegri,
temporis occidui et sine Christo pulvis et umbra:
quod probat aut damnat tanti est, quanti arbiter ipse.
22 ipse obit atque illi suus est comitabilis error
cumque suo moriens sententia iudice transit.
23 Et nisi, dum tempus praesens datur, anxia nobis
cura sit ad domini praeceptum vivere Christi,
sera erit exutis homini querimonia membris,
dum levia humanae metuit convicia linguae,
non timuisse graves divini iudicis iras:
quem patris aeterni solio dextraque sedentem,
omnibus impositum regem et labentibus annis
venturum, ut cunctas aequato examine gentes
iudicet et variis referat sua praemia gestis,
credo equidem et metuens studio properante laboro,
si qua datur, ne morte prius quam crimine solvar.
24 Huius in adventum trepidis mihi credula fibris
corda tremunt gestitque anima id iam cauta futuri,
praemetuens, ne vineta aegris pro corpore curis
ponderibusque gravis rerum, si forte recluso
increpitet tuba vasta polo, non possit in auras
regis ad occursum levibus se tollere pinnis,
inter honora volans sanctorum milia caelo,
qui per inane levis neque mundi conpede vinctos
ardua in astra pedes facili molimine tollent
et teneris vecti per sidera nubibus ibunt,
caelestem ut medio venerentur in aere regem
claraque adorato coniungant agmina Christo.
25 Hic metus est, labor iste, dies ne me ultimus atris
sopitum tenebris sterili deprendat in actu,
tempora sub vacuis ducentem perdita curis,
nam quid agam, lentis si, dum coniveo votis,
Christus ab aetheria mihi proditus arce coruscet
et, subitis domini caelo venientis aperto
praestrictus radiis, obscurae tristia noctis
suffugia inlato confusus lumine quaeram?
Quod mihi ne pareret vel diffidentia veri,
vel praesentis amor vitae rerumque voluptas
curarumque labor, placuit praevertere casus
proposito et curas finire superstite vita
communemque adeo ventura in saecula rebus
expectare trucem securo pectore mortem.
26 Si placet hoc, gratare tui spe divite amici:
si contra est, Christo tantum me Inique probari.
Ausonius HOME

bnf7558.216 uldVLF111.95

Ausonius, Epistulae, Ausonio Paulinus <<<     >>> ORATIO PAULINI
monumenta.ch > Ausonius > AUSONIUS PAULINO SUO sal. PL. D. > XLV. De eodem Rufo. > AUSONIUS SYMMACHO > 11 > quo Daphne tegebatur. > Ausonio Paulinus

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik