monumenta.ch > Ausonius > Ausonio Paulinus
Ausonius, Epistulae, AUSONIO PAULINUS <<<     >>> Ausonio Paulinus

Ausonius, Epistulae, Ausonio Paulinus

1 Quid abdicatas in meam curam, pater,
redire Musas praecipis?
negant Camenis nec patent Apollini
dicata Christo pectora,
fuit ista quondam non ope, sed studio pari
tecum mihi concordia,
ciere surdum Delphica Phoebum specu,
vocare Musas numina,
fandique munus munere indultum dei
petere e nemoribus aut iugis,
nunc alia mentem vis agit, maior deus,
aliosque mores postulat .
2 sibi reposeens ab homine 1 munus suum,
vivamus ut vitae patri,
vacare vanis, otio aut negotio,
et fabulosis litteris
vetat; suis ut pareamus legibus
lucemque cernamus suam,
quam vis sophorum callida arsque rhetorum et
figmenta vatum nubilant,
qui corda falsis atque vanis imbuunt
tantumque linguas instruunt,
nihil adferentes, ut salutem conferant,
quod veritatem detegat.
3 quid enim tenere vel bonum aut verum queant,
qui non tenent summae caput,
veri bonique fomitem et fontem deum,
quem nemo nisi in Christo videt?
Hic veritatis lumen est, vitae via,
vis, mens, manus, virtus patris,
sol aequitatis, fons bonorum, flos dei,
natus deo, mundi sator,
mortalitatis vita nostrae et mors necis.
4 magister hic virtutium,
deusque nobis atque pro nobis homo,
nos induendus induit,
aeterna iungens homines inter et deum
in utrumque se commercia,
hic ergo nostris ut suum praecordiis
vibraverit eaelo iubar,
abstergit aegrum corporis pigri situm
habitumque mentis innovat:
exhaurit omne, quod iuvabat antea,
castae voluptatis vice,
totusque nostra iure domini vindicat
et corda et ora et tempora,
se cogitari, intellegi, credi, legi,
se vult timeri et diligi,
aestus inanes, quos movet vitae labor
praesentis aevi tramite,
abolet futura cum deo vitae fides.
5 quae, quas videmur spernere,
non ut profanas abicit aut viles opes,
set ut magis caras monet
caelo reponi ereditas Christo deo,
qui plura promisit datis,
contempta praesens vel mage deposita sibi
multo ut rependat faenore,
sine fraude custos, aucta creditoribus
bonus aera reddet debitor
multaque sprctam largior pecuniam
restituet usura deus.
6 Huic vacantem vel studentem et deditum,
in hoc reponentem omnia
ne quaeso segnem neve perversum putes
nec crimineris impium,
pietas abesse Christiano qui potest?
namque argumentum mutuum est
pietatis, esse Christianum, et impii,
non esse Christo subdilum.
7 hanc cum tenere discimus, possum tibi
non exhibere, id est patri,
cui cuncta sancta iura, cara nomina
debere me voluit deus?
tibi disciplinas, dignitatem, litteras,
linguae, togae, famae decus
provectus, altus, institutus debeo,
patrone, praeceptor, pater.
8 Sed cur remotus tamdiu degam, arguis
pioque motu irasceris,
conducit istud aut necesse est aut placet:
veniale, quidquid horum, erit.
9 ignosce amanti, si geram quod expedit;
gratare, si vivam, ut libet.
Ausonius HOME

bnf7558.212 uldVLF111.93

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik