| 1 | Quanto me adfecit beneficio non delata equidem, sed suscepta mea querimonia, Pauline fili! veritus displicuisse oleum, quod miseras, munus iterasti, addito etiam Barcinonensis muriae condimento cumulatius praestitisti, scis autem me id nomen muriae. |
| 2 | quod in usu vulgi est, nec solere nec posse dicere, cum scientissimi veterum et Graeca vocabula fastidientes Latinum in gari appellatione non habeant, sed ego, quocumque nomine liquor iste sociorum vocatur, Iam patinas implebo meas, ut parcior ille maiorum mensis applaria sucus inundet. |
| 3 | Quid autem tam amabile tamque hospitale, quam quod tu, ut me participes, delicias tuas in ipsa primitiarum novitate defrudas? o melle dulcior, o Gratiarum venustate festivior, o ab omnibus patrio stringende complexu! sed haec atque alia huius modi documenta liberalis animi aliquis fortasse et aliquando, quamvis rarus: illud de epistularum tuarum eruditione, de poematis iucunditate, de inventione et concinnatione iuro omnia nulli umquam imitabile futurum, etsi fateatur mutandum, de quo opusculo, ut iubes, faciam, exquisitim universa limabo et quamvis per te manus summa contigerit, caelum superfluae expolitionis adhibebo, magis ut tibi paream, quam ut perfectis aliquid adiciam. |
| 4 | Interea tamen, ne sine corollario poetico tabellarius tuus rediret, paucis iambicis praeludendum putavi, dum illud, quod a me heroico metro desideras, incohatur. |
| 5 | isti tamen, ita te et Hesperium salvos habeam, quod spatio lucubratiunculae unius effusi, quamquam hoc ipsi de se probabunt, tamen nihil diligentiae ulterioris habuerunt, vale. |
| 6 | Iambe Parthis et Cydonum spiculis, iambe pinnis alitum velocior, Padi mentis impetu torrentior, magna sonorae grandinis vi densior, flammis corusci fulminis vibratior, iam nunc per auras Persei talaribus petasoque ditis Arcados vectus vola. |
| 7 | si vera fama est Hippocrene, quam pedis pulsu citatam cornipes fudit fremens, tu, fonte in ipso procreatus Pegasi, primus novorum metra iunxisti pedum sanctisque Musis concinentibus novem caedem in draconis concitasti Delium. |
| 8 | Fer hanc salutem praepes et volucripes Paulini ad usque moenia, Hebromagum loquor, et protinus, iam si resumptis viribus alacri refecti corporis motu viget, salvere iussum mox reposce mutuum, nihil moreris iamque, dum loquor, redi, imitatus illum stirpis auctorem tuae, triplici furentem qui Chimaeram incendio supervolavit tutus igne proximo, dic "te valere," dic: "salvere te iubet amicus et vicinus et fautor tuus, honoris auctor, altor ingenii tui". |
| 9 | dic et magister, dic parens, dic omnia blanda atque sancta caritatis nomina, haveque dicto dic vale, actutum et redi. |
| 10 | Quod si rogabit, quid super scriptis novis maturus aevi nec rudis diiudicem: nescire dices, sed paratum iam fore heroicorum versuum plenum, essedum. |
| 11 | cui subiugabo de molarum ambagibus, qui machinali saxa volvunt pondere, tripedes caballos terga ruptos verbere, his ut vehantur tres sodales nuntii, fors et rogabit, quos sodales dixeris simul venire? dic: "Trinodem dactylum vidi paratum crucianti canthcrio: spondeus illi lentipes ibat comes, paribus moratur qui locis cursum meum, mihique similis, semper adversus tamen, nec par, nec impar, qui trochacus dicitur". |
| 12 | Haec fare cursim nec moratus pervola, a liquid reportans interim munusculi de largitate musici promptarii. |