| 1 | CREDIDERAM nil posse meis adfectibus addi, quo, venerande pater, diligerere magis, accessit (grates superis medioque nepoti, bina dedit nostris qui iuga nominibus) accessit titulus, tua quo reverentia crescat, quo doceam natum, quid sit amare patrem. |
| 2 | ipse nepos te fecit avum: mihi filius idem et tibi ego: hoc nato nos sumus ambo patres, nec iam sola mihi pietas mea suadet amorem: nomine te gemini iam genitoris amo. |
| 3 | quippe tibi aequatus videor, quia parvulus isto nomine honoratum me quoque nobilitat: non aetas quia nostra eadem: nam subparis aevi sum tibi ego et possum fratris habere vicem, nec tantum nostris spatium interponitur annis, quanta solent alios tempora dividere, vidi ego natales fratrum distare tot annis, quot nostros: aevum nomina non onerant, pulchra iuventa tibi senium sic iungit, ut aevum quod prius est maneat, quod modo ut incipiat. |
| 4 | et placuisse reor geminis aetatibus, ut se non festinato tempore utraque daret, leniter haec flueret, haec non properata veniret, maturam frugem flore manente ferens, annos me nescire tuos, pater optime, testor totque putare tuos, quot reor esse meos. |
| 5 | nesciat hos natus, numeret properantior heres, testamenta magis quam pia vota fovens exemploque docens pravo iuvenescere natos, ut nolint patres se quoque habere senes. |
| 6 | verum ego primaevo genitus genitore fatebor subparis haec aevi tempora grata mihi. |
| 7 | debeo quod natus, suadet pia cura nepotis addendum patri, quo veneremur avum. |
| 8 | tu quoque, mi genitor, geminata vocabula gaude, nati primaevi nomine factus avus. |
| 9 | exiguum, quod avus: faveant pia numina divum deque nepote suo fiat avus proavus, largius et poterunt producere fata senectam: set rata vota reor, quae moderata, magis. |