monumenta.ch > Isidorus > 26 > LXXXVII. In Furippum. > AN EUNDEM CUM ILLE AD ALIA MAGIS RESPONDERET NEQUE SE VENTURUM POL1.ICERETUR > LXXXIX. De homine pigro. > AUSONIUS PROBO PRAEFECTO PRAETORIO S. > uxor Iuliani Censoris. > ἀρχὴ τὸ ἥμισυ παντός. > 23 > 2 > LXXXIV. De eodem. > XCVI. De divite et paupere. > XLVIII. De Diogene Cynico philosopho. > AUSONIUS HESPERIO S. D.
Ausonius, Epistulae, <AUSONIUS THEONI> <<<     >>> AUSONIUS AD PATREM DE SUSCEPTO FILIO

Ausonius, Epistulae, AUSONIUS HESPERIO S. D.

1 QUALIS Picenae populator turdus olivae
clunes opimat cereas
vel qui lucentcs rapuit de vitibus uvas,
pendetque nexus retibus,
quae vespertinis Militant nebulosa sub horis
vel mane tenta roscido:
tales hibernis ad te de saepibus, ipsos
capi volentes, misimus
bis denos; tot enim crepero sub lucis eoae
praeceps volatus intulit.
2 tum, quas vicinae suggessit praeda lacunae,
anites maritas iunximus,
remipedes, lato populantes caerula rostro
et crure rubras Punico,
iricolor vario pinxit quas pluma colore,
collum columbis aemulas,
Defrudata meae non sunt haec fercula mensae:
vescente te fruimur magis.
3 Vale bene, ut valeam.
Ausonius HOME

bnf7558.192 uldVLF111.81