monumenta.ch > Ausonius > AD UNSULUM GRAMMATICUM TREVIRORUM CUI STRENAS KALENDIS IANUARIIS AB IMPERATORE NON DATAS REDDI FECIT
Ausonius, Epistulae, AUSONIUS PROBO PRAEFECTO PRAETORIO S. <<<     >>> AUSONIUS THEONI

Ausonius, Epistulae, AD UNSULUM GRAMMATICUM TREVIRORUM CUI STRENAS KALENDIS IANUARIIS AB IMPERATORE NON DATAS REDDI FECIT

1 PRIMUS iucundi foret 1 hic tibi fructus honoris
Augustae faustum munus habere manus:
proximus ex longo gradus est quaestoris amici
curam pro strenis excubuisse tuis.
2
ergo interceptos regale nomisma Philippos
accipe tot numero, quot duo Geryones;
quot terni biiuges demptoque triente Camenae
quotque super terram sidera zodiaci;
quot commissa viris Romana Albanaque fata
quotque doces horis quotque domi resides;
ostia quot pro parte aperit stridentia circus
excepto, medium quod patet ad stadium;
quot pedibus gradiuntur apes et versus Homeri
quotque horis pelagus profluit aut refluit;
protulit in scaenam quot dramata fabellarum,
Arcadiae medio qui iacet in gremio,
vel quot iuncturas geometrica forma favorum
conserit extremis omnibus et mediis;
quot telios primus numerus solusque probatur;
quot par atque impar partibus aequiperat,
bis ternos et ter binos qui conserit unus,
qui solus totidem congeminatus habet,
quot faciunt iuneti subterque supraque locati;
qui numerant Hyadas Pleiadasque simul.
3
Tot numero auratos pro strenis accipe nummos 1
Ursule collega nobilis Harmonio,
Harmonio, quem Claranus, quem Scaurus et Asper,
quem sibi conferret Varro priorque Crates
quique sacri lacerum collegit corpus Homeri
quique notas spuriis versibus adposuit:
Cecropiae commune decus Latiaeque camenae,
solus qui Chium miscet et Ammineum.
Ausonius HOME

bnf7558.192 uldVLF111.78