monumenta.ch > Isidorus > 26 > LXXXVII. In Furippum. > AN EUNDEM CUM ILLE AD ALIA MAGIS RESPONDERET NEQUE SE VENTURUM POL1.ICERETUR > LXXXIX. De homine pigro. > AUSONIUS PROBO PRAEFECTO PRAETORIO S.
Ausonius, Epistulae, AUSONIUS TETRADIO sal. <<<     >>> AD UNSULUM GRAMMATICUM TREVIRORUM CUI STRENAS KALENDIS IANUARIIS AB IMPERATORE NON DATAS REDDI FECIT

Ausonius, Epistulae, AUSONIUS PROBO PRAEFECTO PRAETORIO S.

1 oblata per antiquarios mora scio promissi mei gratiam expectatione consumptam, Probe, vir optime; in secundis tamen habeo non fefellisse, apologos Titiani et Nepotis chronica quasi alios apologos (nam et ipsa instar sunt fabularum) ad nobilitatem tuam misi.
2 gaudens atque etiam glorians fore aliquid, quod ad institutionem tuorum sedulitatis meae studio conteratur.
3 Libello tamen apologorum antetuli paucos epodos.
4 studio in te observantiae meae impudentissimo.
5 paucos quidem, ut ego loquax iudico; verum tu, cum legens, etiam nimium multos putabis, adiuro benevolentiam tuam, verecundiae meae testem, eos mihi subita persuasione duxisse, nam quis hos diu cogitaret? quod sane ipsi per se probabunt, fors fuat, ut si milli vita suppetet, aliquid rerum tuarum quamvis incultus expoliam: quod tu etsi lectum non probes, scriptum boni consules, eumque ego imitatus sim vesaniam Choerili, tu ignoscas magnanimitate Alexandri.
6 Hi igitur, ut Plautus ait, interim erunt antelogium fabularum, garruli et deceptores.
7 qui compositi ad honorificentiae obsequium, ad aurium convicium concurrerunt, vale et me dilige.
8 Perge, o libelle, Sirmium
et dic ero meo ac tuo
have atque salve plurimum.
9 quis iste sit nobis erus,
nescis, libelle? an, cum scias.
10 libenter audis, quod iuvat?
possem absolute dicere,
sed dulcius circumloquar
diuque fando perfruar.
11 hunc dico, qui lingua potens
minorem Atridam praeterit
orando pauca et musica:
qui grandines Ulixei
et mel fluentem Nestora
concinnat ore Tulli;
qui solus exceptis tribus
eris erorum primus est
praetorioque maximus.
12 dico hune senati praesulem,
praefectum eundem et consulem
(nam consul aeternum cluet
collega Augusti consulis),
columen eurulis Romulae
primum in secundis fascibus;
nam primus e cunctis erit
consul, secundus principi.
13 Generi hic superstes aureo
satorque prolis aureae
convincit Ascraeum senem,
non esse saeelum ferreum,
qui vincit aevi iniuriam
stirpis novator Aoniae
paribusque comit infulis
Aniciorum stemmata.
14 Probum loquor: scis optime,
quem nemo fando dixerit,
qui non prius laudaverit.
15 perge, o libelle, et utere
felicitate intermina.
16 Quin et require, si sinet
tenore fari obnoxio:
"Age vera proles Romuli,
effare causam nominis,
utrumne mores hoc tui
nomen dedere, an nomen hoc
secuta morum regula?
an ille venturi sciens
mundi supremus arbiter,
qualem creavit moribus,
iussit vocari nomine?"
Nomen datum praeconiis
vitaeque testimonio,
libelle felix, quem sinu
vir tantus evolvet suo
nec occupari tempora
grato queretur otio,
quem melleae vocis modis
leni aut susurro impertiet,
cui nigellac luminum
vacare dignabunt corae,
quem mente et aure consciis,
quibusdam omissis, perleget:
Quaecumque fortuna est tibi.
17 perge, o libelle, et utere
felicitate intermina.
18 dic me valere et vivere,
dic vivere ex voto pio,
sanctis precantem vocibus,
ut, quem curulis proxima
collegio nati dedit,
hunc rursus Augustus prior
suis perennet fascibus,
subnecte et illud leniter:
Apologos en misit tibi
ab usque Rheni limite
Ausonius, nomen Italum,
praeceptor Augusti tui,
Aesopiam trimetriam,
quam vertit exili stilo
pedestre concinnans opus
fandi Titianus artifex;
ut hinc avi ac patris decus,
mixto resurgens sanguine,
probiano itemque Anicio,
ut quondam in Albae moenibus
supremus Aenea satus
Silvios lulis miscuit,
sic iste, qui natus tui,
Hos flosculorum Romuli,
nutricis inter lemmata
lallique somniferos modos
suescat peritus fabulis
simul et iocari et discere".
19 His adde votum, quod pio
concepimus rei deo:
"Ut genitor Augustus dedit
collegio nati Probum,
sic Gratianus hunc novum
stirpi futurae copulet".
20 rata sunt futura, quae loquor:
sic merita factorum iubent.
21 Set iam ut loquatur Iulius,
fandi modum invita accipe,
volucripes dimetria,
haveque dicto dic vale.
Ausonius HOME

bnf7558.192 uldVLF111.78

Ausonius, Epistulae, AUSONIUS TETRADIO sal. <<<     >>> AD UNSULUM GRAMMATICUM TREVIRORUM CUI STRENAS KALENDIS IANUARIIS AB IMPERATORE NON DATAS REDDI FECIT
monumenta.ch > Isidorus > 26 > LXXXVII. In Furippum. > AN EUNDEM CUM ILLE AD ALIA MAGIS RESPONDERET NEQUE SE VENTURUM POL1.ICERETUR > LXXXIX. De homine pigro. > AUSONIUS PROBO PRAEFECTO PRAETORIO S.