monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 2 > avia. > 4 > 3 > VII. De matre Augusti. > INVENTIO AD PAULUM > 10 > LI. Eadem de se. > 6 > pater. > 2 > 34 > AUSONIUS TETRADIO sal.
Ausonius, Epistulae, ΑΥΣΟΝΙΟΣ ΠΑΥΛΩΙ <<<     >>> AUSONIUS PROBO PRAEFECTO PRAETORIO S.

Ausonius, Epistulae, AUSONIUS TETRADIO sal.

1 O qui vetustos uberi facundia
sales opimas, Tetradi,
cavesque, ne sit tristis et dulci carens
amara concinnatio;
qui felle carmen atque melle temperans
torpere musas non sinis
pariterque fucas, quaeque gustu ignava sunt,
et quae sapore tristia;
rudes camenas qui Suessae praevenit
aevoque cedis, non stilo:
cur me propinquum Santonorum moenibus
declinas, ut Lucas boves
olim resumpto praeferoces proelio
fugit iuventus Romula?
non ut tigris te, non leonis impetu,
amore sed caro expeto.
2 videre alumni gestio vultus mei
et indole optata frui.
3 invitus olim devoravi absentiae
necessitatem pristinae,
quondam docendi munere adstrictum gravi
Iculisma cum te absconderet,
et invidebam devio ac solo loco
opus camenarum tegi.
4 at nunc - frequentes atque claros nec procul
cum floreas inter viros
tibique nostras ventus auras deferat
auresque sermo verberet - cur
me supino pectoris fastu tumens
spernis poetam consulem,
tuique amantem teque mirantem ac tua
desiderantem earmina
oblitus alto neglegis fastidio?
plectendus exemplo tuo,
ni stabilis aevo pectoris nostri fides
quamquam recusantes amet.
5 Vale.
6 valere si voles me, pervola
cum scrinio et musis tuis.
Ausonius HOME

bnf7558.192 uldVLF111.78