monumenta.ch > Ausonius > uxor. > 28 > 59 > 16 > 22 > 36 > RESCRIPTUM PAULO SI O
Ausonius, Epistulae, INVENTIO AD PAULUM <<<     >>> ΑΥΣΟΝΙΟΣ ΠΑΥΛΩΙ

Ausonius, Epistulae, RESCRIPTUM PAULO SI O

1 VERSUS meos utili et conscio sibi pudore celatos
carmine tuo et sermone praemissis dum putas eliei,
repressisti.
2 nam qui ipse facundus et musicus editionis
alienae prolectat audaciam, consilio, quo suadet,
exterret, tegat oportet auditor doctrinam suam, qui
volet ad dicendum sollicitare trepidantem, nec emerita
adversum tirunculos arma concutiat veterana
calliditas.
3 sensit hoc Venus de pulchritudiuis palma
diu ambiguo ampliata iudicio.
4 pudenter enim ut
apud patrem velata certaverat nec deterrebat aemulas
ornatus aequalis; at postquam in pastoris examen
deducta est lis dearum, qualis emerserat mari
aut eum Marte convenerat, et consternavit arbitrum
et contendentium certamen oppressit, ergo nisi Delirus
tuus in re tenui non tenuiter laboratus opuscula
mea, quae promi studucras, retardasset, iam dudum
ego ut palmes audacior in hibernas adhue auras improbum
germen egissem, periculum iudicii gravis
inconsulta festinatione subiturus.
5 denique pisonem,
quem tollenonem existimo proprie a philologis appellatum,
adhibere, ut iubebas, recenti versuum
tuorum lectione non ausus, ea quae tibi iam cursim
fuerant recitata, transmisi.
6 etenim hoc poposcisti
atque id ego malui, tu ut tua culpa ad eundem
lapidem bis offenderes, ego autem, quaecumque
fortuna esset, semel erubescerem.
7 Vide, mi Paule, quam ineptum lacessieris in verbis
rudem, in eloquendo hiulcum, a propositis discrepantem,
in versibus concinnationis expertem, in ea villando
nec natura venustum nec arte conditum,
diluti salis, fellis ignavi, nec de mimo planipedem
nec de comoediis histrionem, ac nisi haec a nobis
missa ipse lecturus esses, etiam de pronuntiatione
rideres.
8 nunc commodiore fato sunt, quod, licet
apud nos genuina, aput te erunt adoptiva.
9 Vinum 1 eum biiugo parabo plaustro
primo tempore Santonos vehendum,
ovum tu quoque - passeris marini,
quod nunc promus ait procul relictum
in fundo patriae Bigerritanae.
Ausonius HOME

bnf7558.192 uldVLF111.78