monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 2 > avia. > 4 > 3 > VII. De matre Augusti. > INVENTIO AD PAULUM
Ausonius, Epistulae, Ausonius Paulo <<<     >>> RESCRIPTUM PAULO SI O

Ausonius, Epistulae, INVENTIO AD PAULUM

1 Si qua fides falsis umquam est adhibenda poetis
nec plasma semper adimunt,
Paule, Camenarum celeberrime Castaliarum
alumne quondam, nunc pater,
aut avus, aut proavis antiquior, ut fuit olim
Tartesiorum regulus:
intemerata tibi maneant promissa, memento.
2 Phoebus iubet verum loqui:
etsi Pierias patitur Ii rare sorores.
3 numquam ipse torquet αὔλακα.
4 te quoque ne pigeat consponsi foederis: et iam
citus veni remo aut rota,
aequoris undosi qua multiplicata recursu
Garumna pontum provocat,
aut iteratarum qua glarca trita viarum
fert militarem ad Blaviam.
5 nos etenim primis sanctum post Pascha diebus
avemus agrum visere.
6 Nam populi coetus et compita sordida rixis
fastidientes cernimus
angustas fervere vias et congrege volgo
nomen plateas perdere,
turbida congestis referitur vocibus echo:
"Tene, feri, duc, da, cave! "
sus lutulenta fugit, rabidus canis impete saevo
et impares plaustro boves,
nec prodest penetrale domus et operta subire:
per tecta clamores meant,
haec et quae possunt placidos offendere mores,
cogunt relinqui moenia,
dulcia secreti repetantur ut otia ruris,
nugis amoena seriis;
tempora disponas ubi tu tua iusque tuum sit,
ut nil agas vel quod voles,
ad quae si properas, tota cum merce tuarum
veni Camenarum citus:
dactylicos.
7 elegos, choriambum carmen, epodos,
socci et coturni musicam
carpentis impone tuis: nam tota supellex
vatum piorum chartea est.
8 nobiscum invenies κατ' ἐναντία, si libet uti
non Poena 1 sed Graeca fide.
Ausonius HOME

bnf7558.192 uldVLF111.78