| 1 | OSTHEA nobilium cenis sumptuque nepotum cognita diversoque maris deprensa profundo, aut refugis nudata vadis aut scrupea subter antra et muriceis scopulorum mersa lacunis, quae viridis muscus, quae decolor alga recondit. |
| 2 | quae testis concreta suis ceu saxa cohaerent, quae mutata loco, pingui mox consita limo, nutrit secretus conclusae uliginis umor, enumcrare iubes, vetus o mihi Paule sodalis, adsuefacte meis ioculari carmine nngis. |
| 3 | adgrediar; quamvis curam non ista senilem sollicitent frugique viro dignanda putentur. |
| 4 | nam mihi non Saliare epulum, non aura dapalis, qualem Penelopae nebulonum mensa procorum Alcinoique habuit nitidae eutis uncta iuventus. 1 enumerabo tamen famam testesque secutus pro studiis hominum semper diversa probantum. |
| 5 | Set mihi prae cunetis lectissima, quae Medulorum educat Oceanus, quae Burdiga lensia nomen usque ad Caesareas tulit admiratio mensas, non laudata minus, nostri quam gloria vini. |
| 6 | haec inter cunctas palmam meruere priorem, omnibus ex longo cedentibus: ista et opimi visceris et nivei dulcique tenerrima suco miscent aequoreum tenui sale tincta saporem. |
| 7 | proxima sint quamvis, sunt longe proxima multo ex intervallo, quae Massiliensia, portum quae Narbo ad Veneris nutrit; cultuque carentia Hellespontiaci quae protegit aequor Abydi: vel quae Baianis pendent fluitantia palis; . |
| 8 | Santonico quae tecta salo; quae nota Genonis: aut Eborac mixtus pelago quae protegit amnis, ut multo iaceant algarum obducta recessu: aspera quae testis et dulcia, farris opimi. |
| 9 | Sunt et Aremorici qui laudent ostrea ponti, et quae Pictonici legit accola litoris, et piae mira Caledoniis nonnunquam detegit aestus. |
| 10 | accedunt, quae fama recens Byzantia subter litora et insana generata Propontidis acta promoti celebrata ducis de nomine laudat. |
| 11 | Haec tibi non vates, non historicus neque toto orbe vagus conviva loquor, set tradita multis, ut solitum, quotiens dextrae invitatio mensae sollicitat lencm comi sermone Lyaeum. |
| 12 | haec non per vulgum mihi cognita perque popinas aut parasitorum collegia Plautinorum, set festos quia saepe dies partim ipse meorum excolui inque vicem conviva vocatus adivi. |
| 13 | natalis si forte fuit sollemnis amico coniugiove dapes aut sacra repotia patrum. |
| 14 | audivi meminique bonos laudare frequentes. |