monumenta.ch > Isidorus > 49 > soror. > 3 > 9 > 12 > SYMMACHUS AUSONIO
Ausonius, Epistulae, AUSONIUS SYMMACHO <<<     >>> AUSONIUS AXIO PAULO RUETORI sal.

Ausonius, Epistulae, SYMMACHUS AUSONIO

1 ETSI plerumque vera est aput parentes praedicatio
filiorum, nescio quo tamen pacto detrimentum
meriti sui patiatur, dum personarum spectare gratiam
iudicatur, quaero igitur incertus animi, quae mihi
nunc potissimum super viro honorabili Thalassio
genero tuo verba sumenda sint.
2 si parce decora
morum eius adtingam.
3 liventi similis existimabor:
si iuste persequar, ero proximus blandienti.
4 Imitabor
igitur Sallustiani testimonii castigationem.
5 Habes
virum dignum te et per te familia consulari, quem
fortuna honoris parti maiorem beneficiis suis repperit,
emendatio animi et sanctitas potioribus iam
paravit.
6 vale.
Ausonius HOME

bnf7558.192 uldVLF111.76

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik