monumenta.ch > Ausonius > AUSONIUS PAULINO SUO sal. PL. D. > XLV. De eodem Rufo. > AUSONIUS SYMMACHO
Ausonius, Epistulae, SYMMACHUS AUSONIO <<<     >>> SYMMACHUS AUSONIO

Ausonius, Epistulae, AUSONIUS SYMMACHO

1 MODO intellego, quam mellea res sit oratio; quam
delinifica et quam suada facundia.
2 persuasisti mihi,
quod epistulae meae aput Capuam tibi redditae concinnatio
inhumana non esset; set hoc non diutius,
quam dum epistulam tuam legi, quae me blanditiis
inhiantem tuis velut suco nectaris delibuta perducit.
3 ubi enim chartulam pono et me ipsum interrogo,
tum absinthium meum resipit et circumlita melle
tuo pocula deprehendo.
4 si vero, id quod saepe facio,
ad epistulam tuam redii, rursus inlicior: et rursum
ille suavissimus, ille floridus tui sermonis adflatus
deposita lectione vanescit et testimonii pondus prohibet
inesse dulcedini.
5 hoc me velut aerius bratteae
fucus aut picta nebula non longius, quam dum videtur,
oblectat chamaeleontis bestiolae vice, quae de
subiectis sumit colorem, aliud sentio ex epistula
tua, aliud ex conscientia mea.
6 et tu me audes facundissimorum
hominum laude dignari: tu, inquam,
mihi ista, qui te ultra emendationem omnium protulisti?
quisquamne ita nitet, ut conparatus tibi
non sordeat? quis ita Aesopi venustatem, quis sophisticas
Isocratis conclusiones, quis ad cnthymemata
Demosthenis aut opulentiam Tullianam aut
proprietatem nostri Maronis accedat? quis ita adfectet
singula, ut tu imples omnia? quid enim aliud
es, quam ex omni bonarum artium ingenio collecta
perfectio?
Haec, domine mi fili Symmache, non vereor, ne
in te blandius dicta videantur esse quam verius, et
expertus es (idem meam mentis atque dictorum,
dum in comitatu (legimus ambo aevo dispari, ubi tu
veteris militiae praemia tiro meruisti, ego tiroeinium
iam veteranus exercui.
7 in comitatu tibi verus fui,
nedum me peregre existimes conposita fabulari.
8 In
comitatu, inquam, qui frontes hominum aperit, mentes
tegit, ibi me et parentem et amicum et, si quid
utroque carius est, cariorem fuisse sensisti, set abeamus
ab his: ne ista haec conmemoratio ad illam
Sosiae formidinem videatur accedere.
9 Illud, quod paene praeterii, qua adfectatione addidisti,
ut ad te didascalieum aliquod opuseulum aut
sermonem protreptieum mitterem? ego te docebo
doeendus adhuc, si essem id aetatis, ut discerem?
aut ego te vegetum atque alacrem commonebo?
eadem opera et Musas hortabor, ut canant, et maria,
ut effluant, et auras, ut vigeant, et ignes, ut caleant.
10 admonebo: et, si quid invitis quoque nobis natura
fit, superfluus instigator agitabo.
11 sat est unius erroris
quod aliquid meorum me paenitente vulgatum
est, quod bona fortuna in manus amicorum incidit,
nam si contra id evenisset, nec tu mihi persuaderes
placere me posse.
12
Haec ad litteras tuas responsa sint: cetera, quae
noscere aves, conpendi faciam; sic quoque iam longa
est epistula.
13 Iulianum tamen familiarem domus
vestrae, si quid de nobis percontandum arbitraris,
adlego; simul admoneo, ut, eum causam adventus
eius agnoveris.
14 iuves studium, quod ex parte fovisti.
15 vale.
Ausonius HOME

bnf7558.192 uldVLF111.75

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik