monumenta.ch > Ausonius > SYMMACHUS AUSONIO
>>> Ausonius, Epistulae, AUSONIUS SYMMACHO

Ausonius, Epistulae, SYMMACHUS AUSONIO

1 MERUM mihi gaudium eruditionis tuae scripta tribuerunt,
quae Capuae Iocatus accepi, erat quippe in
his oblita Tulliano melle festivitas et sermonis mei
non tam vera, quam blanda laudatio, quid igitur
magis mirer, sententiae incertus addubito, ornamenta
oris an pectoris tui.
2 quippe ita facundia antistas ceteris,
ut sit formido rescribere: ita benigne nostra
conprobas, ut libeat non tacere, si plura de te praedicem,
videbor mutuum scabere et magis imitator tui
esse adloquii quam probator, simul quod ipse nihil
ostentandi gratia facis, verendum est genuina in te
bona tamquam adfectata laudare, unum hoc tamen
a nobis indubitata veritate cognosce, neminem esse
mortalium quem prae te diligam; sic vadatum me
honorabili amore tenuisti.
3
Set in eo mihi verecundus nimio plus videre, quod
libelli tui arguis proditorem, nam facilius est ardentes
favillas ore comprimere quam luculenti operis
servare secretum.
4 eum semel a te profectum carmen
est, ius omne posuisti: oratio publicata res
libera est.
5 an vereris aemuli venena lectoris.
6 Ne
libellus tuus admorsu duri dentis uratur? tibi uni
ad hoc locorum nihil gratia praestitit aut dempsit
invidia, ingratis scaevo cuique proboque laudabilis
es.
7 proinde cassas dehinc seelude formidines et indulge
stilo, ut saepe prodaris.
8 certe aliquod didascalicum
seu protrepticum nostro quoque nomini
carmen adiudica.
9 fac periculum silentii mei, quod
etsi tibi exhibere opto, tamen spondere non audeo,
novi ego.
10 quae sit prurigo emuttiendi operis, quod
probaris, nam quodam pacto societatem laudis adfectat,
qui aliena bene dicta primus enuntiat.
11 Ea
propter in comoediis summatim quidem gloriam
scriptores tulerunt, Roscio tamen atque Ambivio
ceterisque actoribus fama non defuit.
12 Ergo tali negotio expcnde otium tuum et novis
voluminibus ieiunia nostra sustenta, quod si iactantiae
fugax garrulum iudicem pertimescis, praesta
etiam tu silentium mihi, ut tuto simulem nostra
esse, quae scripseris, vale.
Ausonius HOME

bnf7558.192 uldVLF111.96

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik