| 1 | Intemerata procis, et tot servata per annos, Oscula vix ipsi cognita Telemacho. |
| 2 | Hinc mea virginitas facibus tibi luxit adultis: Arsit et invidia principe verus amor. |
| 3 | Saepe ego mentitis tremui nova femina somnis: Lapsaque non merito sunt mihi verba sono: Et tamen ignotos sensi experrecta dolores, Strataque tentavi sicca pavente manu. |
| 4 | Nam tibi anhelanti, supremaque bella moventi, Paruit indulgens et sine voce dolor, Dente nihil violare fero, nihil unguibus ausae: Foedera nam tacita pace peregit amor. |
| 5 | Denique non aviam tremulo clamore vocavi: Nec prior obsequio serva cucurrit anus. |
| 6 | Ipsa verecundo tetigi pallore puellas, Impositum teneri fassa pudoris opus. |