| 1 | Vallebanae (nova res, et vix credenda poetis: Sed quae de vera promitur historia) Femineam in speciem convertit masculus ales: Pavaque de pavo constitit ante oculos. |
| 2 | Cuncti admirantur monstrum: sed mollior agna Adstitit in tenerum de grege versa marem. |
| 3 | Quid stolidi ad speciem notae novitatis hebetis? An vos Nasonis carmina non legitis? Caenida convertit proles Saturnia Consus: Ambiguoque fuit corpore Tiresias. |
| 4 | Vidit semivirum fons Salmacis Hermaphroditum. |
| 5 | Vidit nubentem Plinius Androgynum. |
| 6 | Nec satis antiquum, quod Campana in Benevento Unus epheborum virgo repente fuit. |
| 7 | Nolo tamen veteris documenta arcessere famae. |
| 8 | Ecce ego sum factus femina de puero. |