monumenta.ch > Ausonius > et eodem Diogene.
Ausonius, Epigrammata, XLVIII. De Diogene Cynico philosopho. <<<     >>> L. Ad Daedalum de bucula Myronis.

Ausonius, Epigrammata, XLIX. De Croeso, XLIX. De Croeso, et eodem Diogene.

1 Effigiem, rex Croese, tuam, ditissime regum,
Vidit apud manes Diogenes Cynicus.
2 Constitit utque procul, solito maiore cachinno
Concussus, dixit: Quid tibi divitiae
Nunc prosunt, regum rex o ditissime, cum sis
Sicut ego solus, me quoque pauperior?
Nam quaecumque habui, mecum fero: cum nihil ipse
Ex tantis tecum, Croese, feras opibus.
Ausonius HOME

uldVLF111.96