monumenta.ch > Ausonius > XXXII. Ad libellum suum de Proculo.
Ausonius, Epigrammata, XXXI. Deae Veneris. <<<     >>> XXXIII. De nomine cuiusdam Lucii, sculpto in marmore.

Ausonius, Epigrammata, XXXII. Ad libellum suum de Proculo.

1 Si tineas, cariemque pati te, charta, necesse est,
Incipe versiculis anteperire meis.
2 Malo, inquis, tineis.
3 Sapis, aerumnose Libelle,
Perfungi mavis qui leviore malo.
4 Ast ego damnosae nolo otia perdere Musae,
Iacturam somni quae parit, atque olei.
5 Utilius dormire fuit, quam perdere somnum,
Atque oleum.
6 Bene ais.
7 Causa sed ista mihi est;
Irascor Proculo: cuius facundia tanta est,
Quantus honor.
8 Scripsit plurima, quae cohibet.
9 Hunc studeo ulcisci: et prompta est haec ultio vati:
Qui sua non edit carmina, nostra legat.
10 Huius in arbitrio est, seu te iuvenescere cedro,
Seu iubeat duris vermibus esse cibum.
11 Huic ego, quod nobis superest ignobilis oti,
Deputo: sive legat, quae dabo, sive tegat.
Ausonius HOME

uldVLF111.96

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik