| 1 | Uxor, vivamus, quod viximus, et teneamus Nomina quae primo sumpsimus in thalamo; Nec ferat ulla dies, ut commutemur in aevo; Quin tibi sim iuvenis, tuque puella mihi. |
| 2 | Nestore sim quamvis provectior, aemulaque annis Vincas Cumanam tu quoque Deiphoben; Nos ignoremus quid sit matura senectus. |
| 3 | Scire aevi incertum, non numerare decet. |