monumenta.ch > Iustinus > 2 > XIX. Nemesis e Graeco. > LXII. In Eunomum medicum. > LXIX. Dodralis potio. > 10 > Cynicus philosophus. > XCIV. In caecum et claudum. > LVI. De eadem Myronis bucula. > XVII. Ad uxorem suam. > sororis gener. > XLII. De eadem tabula. > LXX. De eadem. > uxor Arborii sororis filii. > XII. In simulacrum Occasionis et Poenitentiae.
Ausonius, Epigrammata, XI. Echo ad pictorem. <<<     >>> XIII. De lepore capto a cane marino.

Ausonius, Epigrammata, XII. In simulacrum Occasionis et Poenitentiae.

1 Cuius opus? Phidiae, qui signum Pallados, eius
Quique Iovem fecit, tertia palma ego sum.
2 Sum dea quae rara, et paucis OCCASIO nota.
3 Quid rotulae insistis? Stare loco nequeo.
4 Quid talaria habes? Volucris sum.
5 Mercurius quae
Fortunare solet, tardo ego, cum volui.
6 Crine tegis faciem.
7 Cognosci nolo; sed heus tu
Occipiti calvo es.
8 Ne tenear fugiens.
9 Quae tibi iuncta comes? Dicat tibi.
10 Dic rogo quae sis.
11 Sum dea cui nomen nec Cicero ipse dedit.
12 Sum dea quae facti non factique exigo poenas.
13 Nempe ut poeniteat, sic METANOEA vocor.
14 Tu modo dic quid agat tecum? Si quando volavi,
Haec manet, hanc retinent quos ego praeterii.
15 Tu quoque, dum rogitas, dum percontando moraris,
Elapsam dices me tibi de manibus.
Ausonius HOME

uldVLF111.95