monumenta.ch > Ausonius > <AUSONIUS THEONI> > 10 > XXII. De Thrasybulo Lacedaemonio. > amita. > 32 > AUSONIUS PAULINO SUO sal. PL. D. > Praefatio. > XLIII. De eodem Rufo. > 33 > XCVIII. In Grammaticum. > L. Ad Daedalum de bucula Myronis. > 41 > consocer. > II. De fera a Caesare interfecta.
Ausonius, Epigrammata, I. De Augusto. <<<     >>> III. Danubius Nilum alloquitur.

Ausonius, Epigrammata, II. De fera a Caesare interfecta.

1 Cedere quae lato nescit fera saucia ferro,
Armatique urget tela cruenta viri,
Quam grandes parvo patitur sub vulnere mortes,
Et solam lethi vim probat esse manum!
Mirantur casusque novos, subitasque ruinas:
Quaeritur, et fallit lumina plaga recens.
2 Nec contenta ictos lethaliter ire per artus,
Coniungit mortes una sagitta duas.
3 Plurima communi pereunt si fulminis ictu,
Haec quoque de coelo vulnera missa putes.
Ausonius HOME

uldVLF111.31