| 1 | OMNIPOTENS, solo mentis mihi cognite cultu, ignorate malis et nulli ignote piorum: principio extremoque carens, antiquior aevo, quod fuit aut veniet: cuius formamque modumque nec mens conplecti poterit nec lingua profari: cernere quem solus coramque audire iubentem fas habet et patriam propter considere dextram ipse opifex rerum, rebus causa ipse creandis, ipse dei verbum, verbum deus, anticipator mundi, quem facturus erat: generatus in illo tempore, quo tempus nondum fuit: editus ante quam iubar et rutilus caelum inlustraret Eous: quo sine nil actum, per quem facta omnia: cuius in caelo solium, cui subdita terra sedenti et mare et obscurae chaos insuperabile noctis: inrequies, cuncta ipse movens, vegetator inertum: non genito genitore deus, qui fraude superbi offensus populi gentes in regna vocavit, stirpis adoptivae meliore propage colendus: cernere quem licuit proavis, quo numine viso et patrem vidisse datum: contagia nostra qui tulit et diri passus ludibria leti esse iter aeternae docuit remeabile vitae: nec solam remeare animam, sed corpore toto caelestes intrare plagas et inane sepulcri arcanum vacuis adopertum linquere terris. |
| 2 | Nate patris summi nostroque salutifer aevo, virtutes patrias genitor cui tradidit omnes, nil ex invidia retinens plenusque datorum, pande viam precibus patriasque haec perfer ad aures. |
| 3 | Da, pater, invictam contra omnia crimina mentem vipereumque nefas nocituri averte veneni, sit satis, antiquam serpens quod prodidit Aevvam deceptumque adiunxit Adam: nos sera nepotum semina, veridicis olim praedicta prophetis, vitemus laqueos, quos letifer inplicat anguis. |
| 4 | Pande viam, quae me post vincula corporis aegri in sublime ferat, puri qua lactea caeli semita! ventosae superat vaga nubila lunae, qua proceres abiere pii quaque integer olim raptus quadriiugo penetrat super aera curru Elias et solido cum corpore praevius Enoch. |
| 5 | Da, pater, aeterni speratam luminis auram, si lapides non iuro deos unumque verendi suspiciens altare sacri libamina vitae intemerata fero: si te dominique deique unigenae cognosco patrem mixtumque duobus, qui super aequoreas volitabat spiritus undas. |
| 6 | Da, genitor, veniam cruciataque pectora purga: si te non pecudum fibris, non sanguine fuso quaero nec arcanis numen coniecto sub extis: si scelere abstineo errori obnoxius et si opto magis, quam fido, bonus purusque probari. |
| 7 | confessam dignare animam, si membra caduca execror et tacitum si paenitet altaque sensus formido excruciat tormentaque sera gehennae anticipat patiturque suos mens saucia manes. |
| 8 | Da, pater, haec nostro fieri rata vota precatu. |
| 9 | nil metuam cupiamque nihil: satis hoc rear esse, quod satis est; nil turpe velim nec causa pudoris sim mihi; non faciam cuiquam, quae tempore eodem nolim facta mihi. |
| 10 | nec vero crimine laedar nec maculer dubio: paulum distare videtur suspectus vereque reus. |
| 11 | male posse facultas nulla sit et bene posse adsit tranquilla potestas. |
| 12 | sim tenui victu atque habitu, sim carus amicis et semper genitor sine vulnere nominis huius, non animo doleam, non corpore: cuncta suetis fungantur membra officiis: nec saucius ullis partibus amissum quidquam desideret usus. |
| 13 | pace fruar, securus agam, miracula terrae nulla putem, suprema dii cum venerit hora, nec timeat mortem bene conscia vita nec optet. |
| 14 | purus ab occultis cum te indulgente videbor, omnia despiciam, fuerit cum sola voluptas iudicium sperare tuum; quod dum sua differt tempora cunctaturque dies, procul exige saevum insidiatorem blandis erroribus anguem. |
| 15 | Haec pia, sed maesto trepidantia vota reatu, nate, aput aeternum placabilis adsere patrem, salvator, deus ac dominus, mens, gloria, verbum, filius, ex vero verus, de lumine lumen, aeterno cum patre manens, in saecula regnans, consona quem celebrant modulati carmina David:1 et responsuris ferit aera vocibus amen. |