monumenta.ch > Ausonius > IN QUO MENSE QUOD SIGNUM SIT AD CURSUM SOLIS > Hoc sic refellendum
Ausonius, Eclogarum liber, HIC VERSUS SINE AUCTORE EST. QUO DIE QUID DEMI DE CORPORE OPORTEAT <<<    

Ausonius, Eclogarum liber, Hoc sic refellendum

1 MERCURIUS furtis probat ungues semper acutos
articulisque aciem non sinit imminui.
2
barba Iovi, crines Veneri decor: ergo necesse est,
ut nolint demi, quo sibi uterque placent.
3 Mavors imberbos et calvos, Luna, adamasti:
non prohibent comi tum caput atque genas.
4 Sol et Saturnus nil obstant unguibus: ergo
non placitum divis tolle monostichium.
Ausonius HOME

uldVLF111.34