| 1 | OMNIA, quae vario rerum metimur in actu, astrorum dominatus agit; terrenaque tantum membra homini: e superis fortuna et spiritus auris septeno moderanda choro: set praesidet ollis sortitus regimen nitidae Sol aureus aethrae. |
| 2 | nec sola in nobis moderatur tempora vitae, dum breve solliciti spatium producimus aevi: creditur occultosque satus et tempora vitae materno ducenda utero formare videndo et nondum exortae leges conponere vitae. |
| 3 | namque ubi conceptus genitali insederit arvo, haut dubium Solem cuicumque insistere signo. |
| 4 | qui cum vicini stationem ceperit astri, contiguos nullum transfundit lumen in ortus. |
| 5 | ast ubi conversis post menstrua tempora habenis scandit purpureo iam tertia sidera curru, obliqua exilem demittit linea lucem, adspirans tenues per inertia pondera motus. |
| 6 | quarta in sede viget primi indulgentia Solis, suadet et infusus teneros coalescere fetus. |
| 7 | fulgore et trigono aspectus 1 vitale coruscat, clarum et lene micans, quinti qui cardine signi incutit attonitam vegetato infante parentem. |
| 8 | nam sexto vis nulla loco, quia nulla tuendi aequati lateris signatur regula Phoebo. 2 ast ubi signiferae media in regione cohortis septimus accepit limes rutilantia flammis recto castra situ: turgentis foedera partus iam plena sub luce videt, nec fulgura parci luminis intendens toto fovet igne coronae. |
| 9 | hinc illud, quod legitimos Lucina labores praevenit et gravidos sentit subrepere nixus ante expectatum festina puerpera votum; quod nisi, septeno cum lumina fudit ab astro, impulerit tardi claustra obluctantia partus, posterior nequeat, possit prior: an quia sexto aemulus octavi conspectus inutilis astri nescit conpariles laterum formare figuras? set nono incumbens signo cunctantia matrum vota levat, trigono vires sociante sequenti. |
| 10 | at si difficilis rursum trahit Ilithyia, tetragono absolvet dubiarum vincla morarum. |