monumenta.ch > Aurelius Victor > 11 > 27 > 50 > 66 > 56 > 17 > 25 > 75 > 42 > 62 > A > 13 > 12 > 70 > 21 > 58 > 31 > 39 > 26 > 14 > 19 > 54 > 10 > 16 > B > 22 > 38 > 61 > 28 > 47 > 59 > 49 > 43 > 34 > 55 > 53 > 63 > 46 > 85
Aurelius Victor, de Viris Illustribus, LXXXIV <<<     >>> LXXXVI

Aurelius Victor, de Viris Illustribus, Caput LXXXV

1 Marcus Antonius, in omnibus expeditionibus Iulio Caesari comes, Lupercalibus diadema ei imponere tentavit, mortuo divinos honores decrevit. 2 Augustum perfidiose tractavit, a quo apud Mutinam victus, Perusii fame domitus in Galliam fugit. Ibi Lepidum sibi collegam adiunxit; Brutum exercitu eius corrupto occidit; reparatis viribus in Italiam regressus cum Caesare in gratiam rediit. 3 Triumvir factus proscriptionem a Lucio Caesare avunculo suo coepit. 4 In Syriam missus bellum Parthis intulit, a quibus victus vix tertiam partem de quindecim legionibus in Aegyptum perduxit; ibi Cleopatrae amore devinctus in Actiaco litore ab Augusto victus est. 5 In Alexandriam regressus, cum habitu regio in solio regali sedisset, necem sibi ipse conscivit.
Aurelius Victor HOME

bnf8557.271