monumenta.ch > Aurelius Victor > 11 > 27 > 50 > 66 > 56 > 17 > 25 > 75 > 42 > 62 > A > 13 > 12 > 70 > 21 > 58 > 31 > 39 > 26 > 14 > 19 > 54 > 10 > 16 > B > 22 > 38 > 61 > 28 > 47 > 59 > 49 > 43 > 34 > 55 > 53 > 63 > 46 > 85 > 74 > 24 > 44 > 83 > 79 > 60 > 72 > 40 > 37 > 52 > 36 > 86 > 82 > 29 > 68 > 84
Aurelius Victor, de Viris Illustribus, LXXXIII <<<     >>> LXXXV

Aurelius Victor, de Viris Illustribus, Caput LXXXIV

1 Sextus Pompeius, in Hispania apud Mundam victus, amisso fratre, reliquiis exercitus collectis Siciliam petiit, ubi ruptis ergastulis mare obsedit. 2 Interceptis commeatibus Italiam vexavit; et cum mari feliciter uteretur, Neptuni se filium professus est eumque bobus auratis et equo placavit. 3 Pace facta epulatus in navi cum Antonio et Caesare non invenuste ait: Hae sunt meae carinae; quia Romae in Carinis domum eius Antonius tenebat. 4 Rupto per eundem Antonium foedere Sextus ab Augusto per Agrippam navali proelio victus in Asiam fugit, ubi ab Antonianis militibus occisus est.
Aurelius Victor HOME

bnf8557.271