monumenta.ch > Aurelius Victor > 11 > 27 > 50 > 66 > 56 > 17 > 25 > 75 > 42 > 62 > A > 13 > 12 > 70 > 21 > 58 > 31 > 39 > 26 > 14 > 19 > 54 > 10 > 16 > B > 22 > 38 > 61 > 28 > 47 > 59 > 49 > 43 > 34 > 55 > 53 > 63 > 46 > 85 > 74 > 24 > 44 > 83 > 79 > 60 > 72 > 40 > 37 > 52 > 36 > 86 > 82
Aurelius Victor, de Viris Illustribus, LXXXI <<<     >>> LXXXIII

Aurelius Victor, de Viris Illustribus, Caput LXXXII

1 Marcus Brutus, avunculi Catonis imitator, Athenis philosophiam, Rhodi eloquentiam didicit. 2 Cytheridem mimam cum Antonio et Gallo arnavit. 3 Quaestor <Caesari> in Galliam proficisci noluit, quod is bonis omnibus displicebat. 4 Cum Appio socero in Cilicia fuit, et cum ille repetundarum accusaretur, ipse ne verbo quidem infamatus est. 5 Civili bello a Catone ex Cilicia retractus Pompeium secutus est, quo victo veniam a Caesare accepit et proconsul Galliam rexit; tamen cum aliis coniuratis in curia Caesarem occidit. 6 Et ob invidiam veteranorum in Macedoniam missus, ab Augusto in campis Philippiis victus Stratoni cervicem praebuit.
Aurelius Victor HOME

bnf8557.271