monumenta.ch > Aurelius Victor > 11 > 27 > 50 > 66 > 56 > 17 > 25 > 75 > 42 > 62 > A > 13 > 12 > 70 > 21 > 58 > 31 > 39 > 26 > 14 > 19 > 54 > 10 > 16 > B > 22 > 38 > 61 > 28 > 47 > 59 > 49 > 43 > 34 > 55 > 53 > 63 > 46 > 85 > 74 > 24 > 44 > 83 > 79 > 60 > 72 > 40 > 37 > 52 > 36 > 86 > 82 > 29 > 68
Aurelius Victor, de Viris Illustribus, LXVII <<< >>> LXIX
Aurelius Victor, de Viris Illustribus, Caput LXVIII
1 Gaius Marius filius viginti septem annorum consulatum invasit, quem honorem tam immaturum mater flevit. 2 Hic patri saevitia similis curiam armatus obsedit, inimicos trucidavit, quorum corpora in Tiberim praecipitavit. 3 In apparatu belli, quod contra Syllam parabatur, apud Sacriportum vigiliis et labore defessus sub divo requievit et absens victus fugae, non pugnae interfuit. 4 Praeneste confugit, ubi per Lucretium Afellam obsessus temptata per cuniculum fuga, cum omnia saepta intelligeret, iugulandum se Pontio Telesino praebuit.
Aurelius Victor HOME
bnf8557.265