monumenta.ch > Aurelius Victor > 11 > 27 > 50 > 66 > 56 > 17 > 25 > 75 > 42 > 62 > A > 13 > 12 > 70 > 21 > 58 > 31 > 39 > 26 > 14 > 19 > 54 > 10 > 16 > B > 22 > 38 > 61
Aurelius Victor, de Viris Illustribus, LX <<<     >>> LXII

Aurelius Victor, de Viris Illustribus, Caput LXI

1 Quintus Caecilius Metellus, domita Macedonia Macedonicus dictus, praetor Pseudophilippum, qui idem Andriscus dictus est, vicit. 2 Achaeos bis proelio fudit triumphandos Mummio tradidit. 3 Invisus plebi ob nimiam severitatem et ideo post duas repulsus consul aegre factus Arbacos in Hispania domuit. 4 Apud Contrebiam oppidum cohortes loco pulsas redire et locam recipere iussit. 5 Cum omnia proprio et subito consilio ageret, amico cuidam, quid acturus esset, roganti: 6 Tunicam, inquit, meam exurerem, si eam consilium meum scire existimarem. Hic quattuor filiorum pater supremo tempore humeris eorum ad sepulcrum latus est; ex quibus tres consulares, unum etiam triumphantem vidit.
Aurelius Victor HOME

bnf8557.261

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik