monumenta.ch > Aurelius Victor > 11 > 27 > 50 > 66 > 56 > 17 > 25 > 75 > 42 > 62 > A > 13 > 12 > 70 > 21 > 58 > 31 > 39 > 26 > 14 > 19 > 54 > 10 > 16 > B > 22 > 38 > 61 > 28 > 47 > 59 > 49 > 43 > 34 > 55 > 53
Aurelius Victor, de Viris Illustribus, LII <<<     >>> LIV

Aurelius Victor, de Viris Illustribus, Caput LIII

1 Scipio Asiaticus, frater Africani, infirme corpore, tamen in Africa virtutis nomine a fratre laudatus, consul Antiochum regem Syriae legato fratre apud Sipylum montem, cum arcus hostium pluvia hebetati fuissent, vicit et regni parte privavit: hinc Asiaticus dictus. 2 Post reus pecuniae interceptae, ne in carcerem duceretur Gracchus pater tribunus plebis, inimicus eius, intercessit. M. Cato censor equum et ignominiae causa ademit.
Aurelius Victor HOME

bnf8557.257

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik