monumenta.ch > Aurelius Victor > 11 > 27 > 50 > 66 > 56 > 17 > 25 > 75 > 42 > 62 > A > 13 > 12 > 70 > 21 > 58 > 31 > 39 > 26 > 14 > 19 > 54 > 10 > 16 > B > 22 > 38 > 61 > 28 > 47 > 59 > 49 > 43 > 34 > 55 > 53 > 63 > 46 > 85 > 74 > 24 > 44 > 83 > 79 > 60 > 72 > 40 > 37 > 52
Aurelius Victor, de Viris Illustribus, LI <<< >>> LIII
Aurelius Victor, de Viris Illustribus, Caput LII
1 Quintus Fulvius Nobilior consul Vettonas Oretanosque superavit, unde ovans urbem introiit. 2 Consul Aetolos, qui bello Macedonico Romanis affuerant, post ad Antiochum defecerant, proeliis frequentibus victos et in Ambraciam oppidum coactos in deditionem accepit, tamen signis tabulisque pictis spoliavit; de quibus triumphavit. 3 Quam victoriam per se magnificam Ennius amicus eius insigni laude celebravit.
Aurelius Victor HOME
bnf8557.257